Tuesday, 15 December 2015

Letter of Complaint about Becket, King Henry II to Pope Alexander, December 1170

The following is a letter of complaint which was sent by Henry II to Pope Alexander III about Becket's behaviour and the turmoil which he had created since he had returned to England from exile in France contrary to the peace agreement which had been made between them, and begging the Pope to relax certain sentences of excommunication and suspension which Archbishop Becket had executed unfairly, undeservedly and without a hearing of those accused.

Materials VII p. 418
MTB 729

Jacques-Paul Migne (1855). Patrologiae Cursus Completus: Series Latina: excudebat Migne.

Gilbert Foliot. Epistolæ. Epistola 488 Decmber 1170 J. H. Parker. pp. 288–.
Henrici Regis Epistola. ad Alexandrum Papam 

Verierabili patri summoque pontifici Alexandro, Henricus rex Angliœ, dux Normanniœ et Aquitaniœ, et comes Andegaviœ, salut em et debitam venerationem.


Si devotionis meae, pater, erga sanctitatem vestram experimentum quaeritis, et quae in vestrae promotionis initio ad honorem vestrum fideliter a me gesta sunt, elapsa forsitan a memoria non tenetis, id saltem quod mandato vestro a me nuper effectu completum est, precor ut prae oculis habeatis, et devotionem meam erga vos ex ipsa mei operis attentione plenissime, si placet, advertere cognoscatis. Hostem enim mihi infestissimum in meum et meorum, quod absit, exterminium tota sua possibilitate promptissimum, sedentem mihi semper in insidiis ut machinetur in me malum, cui convivere, ut praesens indicat casus, mors mihi est, in regno cohabitare confusio, hunc mandato vestro vestris me totum substernens pedibus in pace suscepi, et de latere meo ducatum sibi providens, ut cum pace deduceretur ad propria sollicite procurad. Quae nimirum pax non solum sibi, sed et suis plene concessa est, et homines qui meas jamdiu carnes amaris ut sic dicam, morsibus lacerare non destiterunt, qui per orbem discurrentes sinistris adversum me mundum rumoribus impleverunt, in regno meo cum pace suscepi, sollicite providens ne laederentur ab his quos laeserant, ne ab his quos offenderant, aliquid omnino moleste sustinerent. Oportebat itaque sanctitatem vestram pater, et mihi prospexisse, ne malum mihi pro bono redderetur, ne in ejus adventu cui pacem dederam, et quem cum pace susceperam,regni mei pax ilico turbaretur, et ecclesia regni, quae nihil tale meruerat, absque audientia ad falsas ejus suggestiones tanti mole gravaminis opprimeretur, ut quidam suspensioni, quidam anathemati subjecti sint, quum si defensionis sibi detur opportunitas, se nil tale meruisse, juvante Domino, per omnia probare parati sint. Unde sanctitati vestrae devotus supplico, ut si quae sunt, aut esse possunt erga me pristinae caritatis reliquiae, sententiam regni mei personis impositam, amore justitiae meaeque petitionis intuitu relaxetis, et si quis adversus eas querelam super quacumque re moverit, causam aut per vos, aut per quos vestrae discretioni placuerit examinetis, ut in jure pro se quisque respondeat, et judicialem calculum, quem meruisse convincetur, excipiat. Hoc alii non negaretis. Quod si mihi negatum fuerit, dicam quod doleo, quia nimia me severitate repellitis, et abjectum reputatis. Caetera praesentium latori magistro David, quem mihi commendavit gratia vobis intimanda commisi, quem si mihi compatiendo exaudieritis, corpus meum vobis et animam, quam jam periclitari metuo, Deo conservare poteritis. Valeat et suis exorabilem se praebeat sanctitas vestra, pater.


No comments:

Post a Comment

Note: only a member of this blog may post a comment.