Becket's Election as Archbishop by Herbert of Boseham
Extracted from
Patres ecclesiae anglicanae : Aldhelmus, Beda, Bonifacius, Arcuionus, Lanfrancus, Anselmus, Thomas Cantuariensis. J.-H. Parker. 1845. pp. 25–.
INCIPIT TOMUS TERTIUS.
His itaque se habentibus, Thoma nostro in aula summa augustali gratia et gloria ceteris longe praefulgente, et ipsojam velut rerum summam gerente, saepe nominatus Cantuariorum antistes pater Theobaldus, vir omni sanctitate et religione perspicuus, qui Thomae nostri currus extiterat et auriga, quum Cantuariensem ecclesiam per annos viginti duos strenue et prudenter rexisset, senex jam et plenus dierum decretam universae carnis ingreditur viam. Quod quum statim ad regem et ad aulicos pervenisset, suspicantur mox omnes, submurmurant hi, asserunt illi cancellarium archi-praesulis defuncti successorem futurum; et id ipsum praeconizabat et populus. Verum rex omnino dissimulat; nisi quod archiepiscopatus, sicut et episcopatus et etiam vacantes
abbatiae solent, curae cancellarii et custodiae traditur. Cancellarius vero, qui quasi praesagiis quibusdam et conjecturis jam de regis voluntate praesumebat, tamen sicut et rex dissimulans, rem tacitus considerabat. Rege autem tunc in transmarinis extra regnum agente et cancellario cum eo, propter crebras Wallensium infestationes et alia quaedam regni negotia cancellarium rex in Angliam mittere disposuit; et quia plurimae et magnae erant causae, cancellario, nemine suorum ad magna sic idoneo, injungit legationem, qui quum jam suscepta per dies legationis forma, in ipso profectionis articulo ingressus aulam apud castrum illud in Normannia quod Faleise dicitur, ut rege duntaxat salutato mox conficeret iter, vocato eo seorsum rex instillat secretum: Necdum, inquit, plene nosti tuae causam legationis. Et adjecit, Mea, inquit, voluntatis est te Cantuarienserri archipraesulem fore. Cui cancellarius schemata quaedam risibilia quibus tunc inductus subridendo ostendens et quasi oculis ingerens, Quam religiosum, inquit, virum, quam sanctum in tam sancta sede et super tam celebrem et tam sanctum monachorum conventum constitui desideras! sciturus certissime quod si Domino disponente acciderit sic citissime a me avertes animum et gratiam, quae nunc inter nos tanta est,in atrocissimum odium convertendam. Novi quippe te nonnulla exacturum et etiam in ecclesiasticis te jam multa praesumere quae ego aequo animo sustinere non possem. Et ita occasione nacta interponent se invidi, qui extincta gratia perpetuum inter nos odium suscitabunt.
O mira viri magnificentia domino suo comminantis sic; incujus manu erat adhuc ipsi comminanti, honorem conferre vel adimere! O sincera animi puritas non honorem ambientis, nec respuentis tamen, sed cum honore propter honorem humeros suos ad honoris onus portandum se mox parantis. Mox inquam in primo honoris illius auditu, utpote qui expertus optime novit quantum honor ille oneris habeat cum honore. O quam magnum quam certum pastoris boni ecclesiae profuturi verbum hoc praesagium erat, ipsomet contestante ante illum recessus sui a rege articulum quod ipse nec per se nec per alium regi nec rex ipsi vel etiam verbum unum praeloquutus fuisset. Verum rex nihil motus ex cancellarii sui quasi dilectionis comminatorio hoc, sed in proposito manens mox in ipsa cancellarii praesentia magnis et industriis viris legationis ipsius in Angliam comitibus hoc votum suum et desiderium super cancellarii promotione, sacro metropolitanae ecclesiae conventui et regni sui clero intimandum, sedulo et operose injunxit. Et ad unum inter legatos praecipuum specialiter sermonem dirigens, (Ricardus dictus cognomento de Luci hic erat) " Ricarde," inquit, " nonne, si mortuus jacerem in sandapila, intenderes ut primogenitus meus Henricus in regem sublimaretur?" Et ille: "Etiam, domine, pro posse." Et rex illi: "Adeo volo intendas ad cancellarii in sede Cantuariensi promotionem." In quo certe, sicut in priori cancellarii magnificentia et animi absque ambitione puritas, ita et in hoc perspicue videre possimus constantem regis gratiam et rege magnificentiae gloriam. Eo ipso ni fallor, sicut et rerum cito post probavit exitus, ad cancellarii sui promotionem ferventior quo ipsum magnifice sic loquutum audierat et quo minus ambitiosum pensabat. Sed super omnia et prae ceteris intuerihinc libet vere regum corda in manu Dei esse et dispositionibus altissimi nihil posse resistere. Hanc historiae pericopen ab ipsomet pontifice postea in exilio, propter verbisui quasi cujusdam vaticinii finemtunc impletum, saspius rememorante didici. Unde et pericopen hanc eo promptior quo verior ipsa, et ab ipso mihi edocta pontifice, historiae huic curavi hic interserere: et eo praesertim quod ex hac utriusque tam regis quam cancellarii virtutum hinc inde magnificentia adverti possit. Et ita rex cancellarium suum in haec dimisit, qui post dies paucos in Angliam applicuit.
2. QUALITER CANCELLAIUUS ELECTUS.
Regis autem voluntate et petitione cito post cancellarii adventum in sancto illo et religioso sanctae Cantuariensis ecclesiae conventu et episcoporum quibusdam accitis super cancellarii promotione declarata, mox ut solet varia diversorum fertur sententia. Et praesertim in sacro illo monachorum conventu utpote quos prae ceteris contingebat negotium: asserentibus his quod hoc fieri bonum, aliis vero contra immo malum. Hi regis gratiam allegabant et per hoc tam gratioso inter regnum et sacerdotium mediatore ecclesiae deinceps pacem futuram sicut securam ita et prosperam; aliis vero e diverso illam regis gratiam non profuturam sed plurimum eo ipso ecclesiae obfuturam opponentibus; eo quod officiales Augusti et praesertim quotquot aulici, pontifice non de ecclesia sed de aula assumpto, in ecclesiae bona liberius grassarentur: et praeterea quod nimis foret absonum et omni divino juri adversum hominem militari potius cingulo quam clericali officio mancipatum, canum sectatorem et pastorem avium, ovium constituere pastorem; praesertim super tam sanctum monachorum conventum et super tam grandem et tam numerosum, qui per totam Angliam diffunditur, Dominicum gregem: hunc profecto aulica cupiditate et voracitate quadam lupina totius gregis dissipatorem potius et voratorem quam pastorem, certissime praesumendum; et qui propter popularis aurae flatum universa eventilet et aulico fastu expompet.
O quam multos in facto hoc supplantavit suspicio et in vanitate detinuit sensus eorum! Cernebant hominis vanitatem, de futura quam necdum videbant veritate diffisi. O divina judicia, et si terribilia in consiliis super filios hominum, nihilominus tamen et jucunda! O temeraria hominum judicia quas etsi quando probabilia fallentia tamen! Ita quidem mundi homines de mundi homine, secundum mundi judicium judicabant, sed longe secus et satius et jucundius de mundi homine, non secundum mundi temerarium sed secundum jucundum Dei judicium accidit. Unde et rex ille et propheta, Amputa, inquit, opprobrium meum quod suspicatus suum, quia judiciatua jucunda. Vere jucunda Dei judicia contra mundi spem, contra omnem mundi suspicionem, educentis mel de petra, oleumque de saxo durissimo et de lapidibus istis suscitantis filios Abrahe [auferentis etiam et amputantis opprobrium servi sui.] Amputa, inquit opprobrium meum quod suspicatus sum. Quis enim crederet nisi suspicione ab ipso Deo amputata, quis asserenti se non apponeret, canum, ut aiebant, sectatorem et pastorem avium, futurum ovium tam bonum et tam fidum pastorem? Quid tamen hoc facto non solum satius, sed et jucundius et inter Dei opera Deo digniusf Eo quidem Deo dignius quo clementius et quo illo mirabilior Deus. In tanta quippe potestate etsi omnia ineffabiliter admiranda, nihil tameu tam stupore tam admiratione dignum quam quod in tanta potestate sit clementia tanta. Propterea ex qua causa monet sapiens ne ante mortem hominem laudes, ita et ne vituperes ante mortem. Quis enim scit si convertatur et ignoscat Deus et relinquant post se benedictionem? Unde et magister, Nolite, inquit, ante tempus judicare. Omnium igitur impraesentiarum suspicione amputata et altercatione
[ocr errors]
omissa, divinae, cui cuncta militant, dispensationi pariter et in hoc regio quoque voto militante et episcoporum provincialium et conventus sanctae Cantuariensis ecclesiae communi omnium consensu et unanimi Thomas ejusdem ecclesiae archilevita in archipraesulem Londoniae in regio illo et praeclaro monasterio quod dicitur Westmunstier eligitur. Eligitur, inquam, jam in aula annis quinque cancellariae functus officio, aetatis vero annum vitae circiter agens quadragesimum quartum. Et mox filio regis regni haeredi Henrico adhuc puero, et quem de eximia regis gratia cancellarius quasi in filium et alumnum sicut jam praefati sumus susceperat, praesentatur regis patris sui de mandato, patris in hoc vices gerenti. Et electioni ecclesiae regia conniventia accedente, auctoritate quoque regia ab omnibus curiae nexibus absolutus, liber Anglicanae ecclesiae redditur et in ea libertate ab ecclesia in hymnis et canticis spiritualibus sicut solet cum summa jucunditate suscipitur.
3. QUALITER ELECTUS AD SE SIT REVERSUS.
Thomas ergo noster, non jam aulae cancellarius sed ecclesiae electus et ab omnibus curiae nexibus absolutus, mox quasi homo de gravi somno evigilans, quis jam diu fuisset et qualis deinceps futurus esse debuisset, cum corde suo meditabatur. In aula aliquandiu quasi lethargicus sui ut videbatur passus oblivionem. Sed nunc rediens ad cor cum corde suo meditabatur. Et ex meditatione hac concaluit cor, et sensim ccepit ignis exardescere, quo novus qui extinctus putabatur homo fotus et coalitus ccepit paulatim coalescere, sed necdum erigere caput. Qui tamen novus homo, sicut jam supra diximus, quadam discretionis cautela veteris hominis habitu magis fuit opertus, quam oppressus a veteri, nisi quia ipsa opertio quasi oppressio erat. Verum nunc mox
in ipsa mutationis suae novitate novus homo et relegari appetit et se diutius opprimi non permittit. Electus vero noster Londonia sicut ortus, sic ibi et electus cum multorum et magnorum comitatu cito post electionem metropolim Cantuariam propter consecrationis gratiam proficiscens inter itinerandum, non in agrum deflectens, sed iri ipsa via solum discipulum qui scripsit hasc accersivit, ipsi secreto inquieus se in visu eadem nocte vidisse venerabilem quandam personam ipsi astitisse et decem tradidisse talenta. Cujus quidem interpretationem discipulus minime tunc advertens de somnii conjectura haesitabat. Quam tamen mox post expletam de homine, quae tunc non putabatur, dispositionem altissimi, servus ille evangelicus qui acceptis in sorte quinque talentis alia quinque praeter sortem negociando super lucratus est, absque hassitatione omni et asnigmate nunc apertissime solvit. Adhuc autem eundem discipulum secretius alloquens pariter et in via mox subjecit. "Hoc volo, hoc tibi injungo de cetero quera homines me esse dixerim confidentius mihi et secreto edicito, et si quoquo vitio laborantem, tibi, inquam, injungo ut mihi libere hoc et confidenter sed secreto edice. Multa quippe amodo de me quae non mihi dicentur, quemadmodum et de aliis et prsesertim divitibus, plurima passim in vulgo de ipsis et pauca ullius nulla ipsis. Pariter et excessum indica, si quo tu ipse videris et judicaveris excedentem," et in calce sermonis adjiciens "circumspectius quippe," inquit, " et clarius quatuor quam duo oculi vident." Quod mihi tunc credo quia forte ni fallor et aliis et alias me sanctioribus et circumspectioribus nisi quia ego minime talis, idem pariter injunxisse.
0 prudentia viri! O forma jam in necdum episcopo episcopalis, certe omnibus sed praesertim episcopis et admiranda et imitanda. O propheticum! O videns et videntis oculatum animal! quod ne in distortae et amfractuosae viae et vitas hujus nocte offendat ullatenus et ante et retro jam sibi oculos coaptabat. Jam profecto illius compastor et compastoris discipulus, qui compastofibus et discipulis suis dans formam, " Quem" inquit " dicunt homines esse filium hominis?" Formam inquam, dans ut hi qui lux sunt mundi et gentibus in lucem dati, nequaquam contemnant sed crebro et sedulo de se a suis vulgi inquirant opinionem. Ne videlicet ipsis nescientibus lucis suae radios aut squalida et atra detractionis nubes subobscuret aut adversus aliquis sinistri rumoris flatus eventilet: tunc quippe, quod absit, de luce mundi, de lucerna verbi, de candelabro templi magis fumus quam illuminatio emitteretur, quod ne accidat vulgi de se a suis opinionem pastor ille pastorum forma sciscitatur, in hac etiam sciscitatione id notans multa dici et sinistra de nobis quae non nobis. Unde et plerumque in rebus humanis illud lacrimabile accidit, ut etiam qui sibi nihil conscius est, forte tamen ob aliquam mali speciem in populo habeatur famosus, ipso tamen quae de ipso sinistra dicuntur penitus ignorante. Habens quidem oculos ante sed retro carens, quid de se, nec per se, quia non potest, nec per alium, quia negligit aut contemnit, sed solnm quid ipsi dicatur attendens.
4. QUAM MAGNIFICE FUERIT CONSEQUUTUS.
Verum electus noster, necdum episcopus, episcopalem tamen jam formam induens: vix adhuc etiam electus, mox elegit quibus istam quasi propriam propriae visitationis suae curam injungeret. Moti ergo Londonia, ubi electio, Cantuariam venimus, in qua tanquam metropoli secundum morem et canonum formam metropolitani consecratio celebranda. Ad quam jam consecrationem ob consecrandi reverentiam totum fere regnum confluxerat. Clerus quidem ut ex debito, proceres vero regni et magnates ut regi, cui opus adeo complacebat, pariter et electo, qui de aula prodierat, honoris impenderent gratiam et obsequium. Igitur in sacramentali illo tempore, in illis tam mirae quam mirificae unctionis diebus in hebdomada Pentecostes, in hebdomadae sabbato, temporis et ordinis ut mox claruit consonantibus sacramentis, archilevita ecclesiae electus in sacerdotem ordinatur, in crastino Dominicae diei in antistitem consecrandus. Verum ordinato jam sacerdote, quis pontificum provincialium in consecratione primam manum habere debeat, deliberatur mox inter pontifices. Londoniae quippe episcopali sede, ad quam id pertinere dinoscitur, tunc vacante, Wintoniensis, qui absentis aut non superstitis Londoniensis vices in provincia gerit, id ad se omnimodis pertinere asserebat. At e contra Rophensis eo quod ab ecclesiae suae fundatione et jure specialiter peculiari arcbipraesulis capellanus sit, id suum esse et non alterius contendebat. Tandem vero ob quaedam quae impraesentiarum hic interserere praetermitto, salvo in hac parte jure Rophensis ecclesiae, de Rophensis consensu venerabili viro sicut generositate ita et sanctitate praeclaro Henrico Wintoniensi episcopo archipraesulis consecratio est delata, et in crastino Dominico die in octavis Pentecostes festivae supra modum et magnifice sicut futurum tantum decebat antistitem consummata. Cujus profecto consecrationi, praeter procerum et nobilium regni tanquam turbam innumeram, quibus et egregius ille adhuc puer Henricus regis filius et regni haeres praeminebat, quatuordecim comprovinciales episcopi interfuerunt, ipso ni fallor qui consecrabat archipraesule quinto decimo. Et electi quidem nostri in archipraesulem consecratio sic erat, ipso tunc circiter quadragesimum quantum, ut supra diximus, aetatis suae annum agente.
Nuntii vero ad felicis memoriae Alexandrum tertium Romanae sedis pontificem confestim directi sunt, qui de novo propter schisma quod in Romana tunc ecclesia erat, apud montem Pessulanum applicuerat et ibidem per aliquod tempus moram fecerat. Qui vero missi fuerant, viri religiosi litterati et honesti, insigne illud metropolitanorum quod pallium dicitur, instanter sicut decebat et fortiter postulantes, tura quia favorabiles in se qui petebant, et praecipue quia ea persona favorabilis ad cujus hoc usum petebatur, citius et facilius pallium a sede apostolica obtinuerunt et in brevi cum pallio lastabundi et prospere sunt reversi. Et ita Thomas hic noster cum summa devotione suscepto pallio de episcopo archiepiscopus factus est.
No comments:
Post a Comment
Note: only a member of this blog may post a comment.