Extracted from
Gervase (of Canterbury); William Stubbs (1965). The Historical Works of Gervase of Canterbury: the chronicle of the reigns of Stephen, Hnery II., and Richard I. Longman & Company.
http://archive.org/stream/historicalworks00offigoog#page/n232/mode/1up
MCLXII.-IV.
Rex Henricus suis transmarinis impeditus negotiis,
admirabilem illum Thomam cancellarium ad expedi-
enda regni negotia transmisit in Angliam ; hac tamen
prima et praecipua intentione ut in episcopum Can-
tuariensis ecclesiae eligeretur. Post modicum, mense
videlicet Maio, venerunt Cantuariam nuntii ex parte
et praecepto domini , episcopus scilicet Cicetren-
sis, episcopus Exoniensis episcopus Roffensis abbas de
Bello et frater ipsius Ricardus de Luci, portantes con-
ventui domini regis apices et mandatum, ut prior cum
aliquibus monachis una cum episcopis et clero Angliae
apud Londoniam convenirent sibi archepiscopum to-
tique patriae primatem electuri. Hoc igitur audito
nuntio, venerandus ille Wibertus prior assumptis se-
cum senioribus Cantuariensis ecclesiae monachis Lon-
doniam venit, ibique praesules et proceres Angliae con-
gregatos invenit. Multis itaque et variis de electione
facienda consertis sermonibus, em Wibertus prior
et qui cum eo erant invocata Spiritus Sancti gratia
Thomam regis cancellarium in nomine Sanctae Trinitatis
elegerunt. Facta igitur electione, cum electus Cantuar-
iam tenderet consecrandus, in visu noctis apparuit ei
persona venerabilis dans ei decem talenta. Ipse autem
statim obiter instituit sibi magistros idoneos qui ejus
errata corrigerent si forte excederet in aliquo.
Convenerunt itaque Cantuarise praesules et principes
regni ut tantae assisterent consecrationi. Sabbato igitur
octavarum Pentecostes in presbiterii gradum ordinatus
est, in crastino, in archiepiscopum consecrandus. Cum
autem omnia consecrationi necessaria preparata fuis-
sent, orta est aliquantula inter episcopos altercatio de
consecratione facienda. Archiepiscopus enim Eboracen-
sis per internuntios licet absens dicebat, consecrationem
illam sibi de jure dignitatis antiquae contingere, seque
ad exequendum esse paratum si novo electo caeterisque
placeret. Fatentur quoque episcopi Eboracensem archi-
episcopum de jure antiquo debere Cantuariensem elec-
tum consecrare, quod et eidem de facili concederent,
si tamen Cantuariensi ecdesiae juste restitueret quam
injuste subtraxerat, canonicam scilicet subjectionem et
tam debitam quam privilegiatam professionem. Renuit
ille quod mandatum est, et sic omnium judicio petitio
archiepiscopi Eboracensis repulsa est. Quidam autem
episcopus de Gualia benedictionem illam suam dicebat,
eo quod esset primus omnium quia prae omnibus con-
secratua Episcopus e contra Roffensis suam esse con-
tendit, quia ab antiquo Cantuariensis ecclesiae proprius
erat capellanus. Fuerant autem quidam qui pro epi-
scopo Wintoniensi qui Cantuariensi ecclesia cantoris
gaudet officio allegarent. Cum autem his diebus
Londoniensis vacaret ecclesia, mortuo ejusdem ecclesiae
episcopo qui ab olitanis temporibus in Cantuariensi
ecclesia decanatus praeminet dignitate, canonici prae-
fatae Londoniensis ecclesiae novo scripserunt electo,
suppliciter postulantes quatinus episcopo Wintoniensi
liceret in consecratione illa Londoniensis episcopi vices
agere, sicut hactenus in minoribus fecerat sacramentis.
Consenserunt itaque vix tandem episcopi, et consecra-
vit eum Henricus Wintoniensis episcopus, Dominica
octavarum Pentecostes, iiitio nonas Junii, quadragesimo
circiter aetatis suae anno, astantibus et cooperantibus
omnibus fere suffraganeis ecclesiae Cantuariensis. Eo-
rum qui affuerunt nomina sunt hsec : Henricus Win-
toniensis, Nigellus Heliensis, Robertus Bathoniensis,
Jocelinus Saresberiensis, Willelmus Norwicensis, Hy-
larius Cicestrensis, Ricardus Cestrensis, Bartholomaeus
Exoniensis, Robertus Lincolniensis, Walterus Roffensis,
Nicholaus Landavensis, David Menevensis, Godefridus
Lanelvensis, Gilebertus Herefordensis. Tres episcopatus
in Anglia vacabant quia eorum pastores decesserant;
scilicet Londoniensis, Wigomiensis, et Bangoriensis.
Mentiuntur plane qui dicunt Londoniensem electioni
Thomse archiepiscopi restitisse, quia sedes illa, Lon-
doniae scilicet, illis diebus vacavit, et postea usque ad
Nativitatem Domini. Consecratus autem, ut praedictum
est, Thomas Cantuariensis archiepiscopus, instituit fes-
tivitatem principalem Sanctse Trinitatis singulis annis
inperpetuiun die octavarum Pentecostes celebrandam,
unde et ipse eadem die missam celebravit.
References
http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k50339v/f230.image
James Craigie Robertson (1859). Becket, Archbishop of Canterbury. pp. 39–.
Hugh James Rose; Samuel Roffey Maitland (1833). The British Magazine. John Turrill. pp. 37–
David Knowles (January 1951). Episcopal Colleagues. Cambridge University Press. pp. 7–. ISBN 978-0-521-05493-5.
William Holden Hutton (1910)
Thomas Becket, Archbishop of Canterbury. pp. 51-6
London : I. Pitman & Sons
John Morris (1859). The life and martyrdom of saint Thomas Becket archb. of Canterbury. Longman, Brown. pp. 51–
J. A. Giles (1846). The Life and Letters of Thomas à Becket: Now First Gathered from the Contemporary Historians. Whittaker. pp. 101–.
Frank Barlow (1990). Thomas Becket. University of California Press. pp. 73–. ISBN 978-0-520-07175-9.
Richard Hurrell Froude; James Bowling Mozley (1839). Remains of the Late Reverend Richard Hurrell Froude: v. 2. History or the contest between Thomas à Becket, archbishop of Canterbury, and Henry II, king of England, chiefly consisting of translations of contemporary letters. J. G. & F. Rivington. pp. 590–.
Anne Hope; Thomas Becket (st., abp. of Canterbury.) (1868). The life of s. Thomas à Becket. pp. 53–.
Anne Hope; Thomas Becket (st., abp. of Canterbury.) (1868). The life of s. Thomas à Becket. pp. 53–.
No comments:
Post a Comment
Note: only a member of this blog may post a comment.