Saturday, 2 March 2013

State Trial of Thomas Becket Part 2.3

State Trial of Thomas Becket Part 2.3 - Herbert of Bosham
November 1164, Council of Northampton

English Lawsuits 421C. [pp. 446-457]
[R. C. van Caenegem, ed. (1991). English Lawsuits from William I to Richard I: Henry II and Richard I (nos. 347-665)Vol 2. #421C. pp.446-457. Selden Society.]

Herbert of Bosham Life of Thomas Becket
Materials iii, 296-312

Herbertus de Boseham (1845). Opera ... omnia (etc.). Parker. pp. 121–137.

Latin Extract from
Herbert (of Bosham) (1845). Herberti de Boseham S. Thomæ Cantuariensis clerici a secretis opera quæ extant omnia. Apud J.H. Parker. pp. 134–

De citatione archiprmsulis apud Norhamtune.

Verum quia ad citationem primam in propria persona se non exhibuit,misso tamen procuratore secundo citatur, et praeter tempus locus etiam determinatur, nobile videlicet illud et regium castrum quod dicitur Norhamtune. Tempus, ni fallor, mensis October, hebdomadae feria quinta, sexta ante beati Calixti papae et martyris natalicium. Ad diem et locum hunc ex edicto regio regni pontifices universi et proceres districtissime convocantur.

Sed qua e hactenus stetit in littore, nunc navis in altum trahenda. Nam, qui hucusque navigavimus in portu, in mare deinceps magnum et spatiosum velificare nos oportet, et inter Scyllaeos canes et Charybdim, inter Syrtes et periculosas alias multas maris voragines navis nostra ducenda. O voragines maris, O pericula seculi ! Omnia excelsa tua et ductus tui super nos transierunt. Dixit enim et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fiuclus ejus. 

De opere primœ diei quo ad concilium venit.

Vocatus ut diximus ad causam, immo potius ad luctam, statuto tempore et loco supra determinato Domini palaestrita accessit. Et in primis quidem supra dicti queruli, sicut apes, Christum Domini, pontificem Christi circumdederunt. Et acerrime quidem in ipsum tanquam tot pungentes aculei, civiles quaestiones intentantur. Et cognito hoc quod, sicut jam diximus, ad primam regis citationem in propria se persona non exhibuerit, etsi, ut e contra allegabat, responsalem sufficientem miserit, nihilominus tamen omnium et procerum et etiam pontificum judicio, ipsius moх bona omnia mobilia sunt confiscata, nisi forte regia clementia vellet temperare judicium, quod est, sicut vulgo in terra dicitur, de omni mobili suo in regis misericordia judicatus est. Quum vero audisset se jam judicatum sic, " Qualis" inquit " sit sententia haec, quale judicium hoc, cujusvis sive scripti sive consuetudinarii jurisperitos omnibus patet: me contra hanc dicere quicquam non oportebit; me tacente, secula post futura non tacebunt." Nova quippe judiciorum forma haec, forte secundum novos canones proxime . apud Clarendune promulgatos. Verum de judicio pra;teriens sic protestabatur hue usque inaudilum a seculo, Cantuarienses in curia regum Anglorum pro qualicumque causa judicatos, tum propter dignitatem ecclesiae, tum propter auctoritatem personae. Eo videlicet quod Cantuariensis et regis et omnium qui in regno sunt, spiritualis sit omnium parens; unde et ob id et a regibus et a proceribus regni archipraesuli suo semper delatum. Veruntamen multo magis quam de judicio seu proceribus judicantibus, de confratribus suis suffraganeis coepiscopis querebatur, novam dicens formam hanc et ordinem judiciorum novum, ut archipraesul a suis suffraganeis, pater a filiis, judicetur. Minus fore malum adjiciens verenda patris detecta deridere, quam patris ipsius personam judicare. Nam, ut aiebat, professionis et obedientiae vinculum ita arctum est et adeo ligat, quin potius professos proposito suo, tanquam membra capiti, sic conjungit el unit, quod etsi ratione temporalium regibus obnoxii sint, praeposilos tamen suos pro temporalibus nec etiam civiliter judicare possunt aut debent, praesertim inhibiti. Qnum obedientia? virtus tanta sit, quod non solum temporalia deserere, sed et propter ipsam semet ipsos super impendere teneantur. Supra omnes etiam causabatur pontífices quod talem sententiam tulerint. Quod tamen nequaquam vel nomen meretur sententiae, sed meri potius odii confiatorium fuit. Unde et haec ita gesta nullum libertatis praejudicium successoribus suis parere verebatur, nec post futuris temporibus ad consequentiam trahenda. Et quidem, ut asserebat secretius, pontífices suum sic archipraesulem judicantes, quin potius linguas in archipraesulem suum sic debacchantes suspensionis interdicto mox ligasset, nisi quia Christi athleta ad majorem se adhuc parabat conflictum. Et haec sententia, sic lata in archipraesulem feria quinta, prima fuit concilii actio.
De opere secundœ diei.
 Die vero sequenti rex ipse exigit ab archipraesule pecuniam quam, ut asserebat, cancellarius tune a se acceperat mutuam, argenteorum videlicet libras quingentas. Quod audiens arcbipraesul, quasi in stuporem mox versus, incivile inquit, regiae praesertim magnificentiae, donata repetere: " Nec inficior quidem tempore cancellaria e eam, quam nunc ut audio repetís, numeratam mihi pecuñiam non mutuam sed donatam: et, si placeret, in officio illo qualem me obsequio vestro exhibuerim, magis nunc ad memoriam revocandum, quam ex indignan one ad vorsinn me ut sentio concepta, sic in me nunc, per inter nos gesta tunc, vindicandum." Verum rex ad verba non respiciens judicium postulat, et praefati illi parati ad judicandum, tam pontífices nostri quam proceres, petitam pecuniam solvendam judicant, eo quod archiprasul pecuniam illam, et si donationis título quem tamen tunc probare non poterat, confessus est se récepisse. Adjudicats vero sibi pecunia exigit rex cautionem: sed respondit archipraesul ad hoc, se in regno habere quod pecunia adjudicata multo pluris esset, nec decere si esset de regis bene placito ut aliam cautionem exhiberet, seu etiam ut rex exigeret. Sed objectum est quod de mobili nec etiam haberet tantum, eo quod die hesterna universa bona mobilia sua per judicium confiscata fuissent. Instatur ergo et cautio petitur, et ibidem acerrime dictum ei in faciem quod aut caveret aut remaneret: qui comminabatur corporis captionem sic innuens, verum nonnulli, rege ex direct» jam adversante, videntes archipraesulem destitutum, qui nec etiam a sufiraganeis suis suffragium sed naufragium potius incipiebat jam pati, videntes inquam sic et commoti, sponte eorum aliqui se obtulerunt et fidejusserunt pro eo. Et erant fidejussoTes quinque singuli pro libris centum. Et haec pecunia, sic exacta ab archipraesule feria sexta, secunda fuit concilii actio. De operetertii diei. In crastino vero, Sabbati videlicet die, non nobis Sabbati dies illuxit sed dies opens et affüctionis, utpote rege ipso, ut jam diximus, ex directo nobis se opponente. In hoc igitur Sabbati die rex ab archipraesule super omnibus quae de regis mandato tempore cancellarine in custodia habuerat, ratiocinia exigit, episcopatibus dico tune vacantibns et abbatiis, baroniis etiam et honoribus multis et magnis quorum omnium cancellarius tune custodiamhabuerat: horum omnium, ut dicebat rex, ratiociniis hucusque sicut nec exactis nec praestitis. Et reddendae ratiocinationis summa taxata, videlicet circa triginta marcarum mil Ha. In palatio vero et alii qui ad concilium venerant universi jam audieutes hoc obstupescunt. Et jam sparsim submurmurant solam captionem archipraesuli superesse. Alii »ero etiam graviora suspicabantur et hoc quidem jam passim. Archipraesul vero, qui ut supra diximus, mare in castro hoc inchoavit descendere, et maris seculi periculosas attentare voragines, subito et ex inopinato exacta ratiocinatione hac turbatus est, motus sicut ebrius et oui i lis sapientia ejus devorata est. De qualibus psalmista, Turbati, inquit, sunt, moti sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata: verumtamen convocatis pontificibus post deliberationem multam quid respondendum agendumve ad haec, sanctae recordationis Henricus tune Wintoniensis episcopus, qui quidem archipraesuli favit sed propter metum occultus, tandem recordatus est quod in electione archipraesulis tune Cantuariensis archidiaconi et regis cancellarii, ab omnibus curiae nexibus Anglicanae ecclesiae redditus fuerit absolutus. Quod et nos supra dixisse meminimus quum de archipraesulis electione ageretur. Et quidem tam evidenti hujus testimonio reliqui episcopi deesse non poterant; unde et demum communiter universi episcopi coram rege et concilio verbo huic testimonium perhibebant, et ita circa vesperam Sabbati dimissi. Sed necdum tamen sic propter verbum hoc dimissi sumus in pace; veruntamen ratiocinatio sic exacta ab archipraesule in Sabbato tertia fuit concilii actio.
Crastino vero, Dominica videlicet die, propter diem quievimus, in secundam feriam quae vulgo dies Lunae dicitur citati et expectati ad agonem. Verum archipraesul ea die, in ipsa etiam nocte diei, gravissime illa quae Iliaca dicitur percussus est passione. Sed rex et qui in aula, fie tum hoc non veram infirmitatem arbitrantes de majoribus regni proceribus, qui convenerant, ad archipraesulem, mittunt ut explorent quid hoc. Quibus archipraesul, " Hodie" inquit " sicut ipsi cernitis a Deo gravi praeventus valitudine, ad cuñam venire nequeo : sed pro certe sciatis favente Domino eras exhibiturum me curiic, et nisi aliter datum in lectica vehendum." Verum aliter de super datum, et favente Domino, sicut athleta Christi optavit accidit, nocte superveniente plene convaluit. De opere diei iilt im i. In crastiuo vero, tertia videlicet feria, quae vulgo dies Martis dicitur, quae et nobis vere dies Martis illuxit, curiam intravit non quidem ut clinicus in lectica vectus, sed velut lurris in Jerusalem directo sita contra Damascum, verum antequam intraret curiam, summo mane conveniunt ad eum pontifices attoniti quidem et exterriti. Si quidem jam sermo exiit passim quidem in palatio et sparsim in concilio, minime tamen palam adhuc, archipraesuli ea die solam imminere captionem aut quod deterius. Secreto etiam id ipsum per quosdam aulicorum archipraesulis auribus instillatum, qui ipsum ob beneficia et honores pridem sibi impensos diligebant adhuc : unde et pontífices, non aperte propter enormitatem, sed sub quadam insinuationis specie, artificiose suadebant ut archipraesul de omnibus, etiam de ipso archipraesulatu, regis se per omnia voluntat i subjiceret et arbitrio, si forte vel sic posset regis ira sedari et indignatio : adjicientes etiam quod nisi fieret sic, jam audiret in curia perjurii sibi crimen imponi, et tanquam proditorem judicandum, eo quod terreno domino honorem terrenum fidelitatis juramento comprehensum non servaret, regias videlicet ipsius consuetudines non observans ; ad quas etiam specialiter observanclas nova jurisjurandi obligatione se astrinxerat : dicentibus his, contestantibus illis, parum prodesse regis indignationem habere et archipraesulem esse ; hoc regni et sacerdotii magis lurbationem esse quam pacem, grande detrimentum et fructum nullum: quin potius ipsum episcopatum verius patibulum esse quam episcopatum. Et quidem in consilio hoc pontifices convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus.
Ecce quia jam non solum praetacti sciniphes, apes et scorpiones, sed et tauri pingues Christi athletam circumdederunt : ita ut vox illa de passione capitis huic jam patienti illius capitis membro coaptari possit: Circumdederunt me, inquit, vituli multi; tauri pingues obsederunt me. Tauri quidem pingues tales pontífices, vituli vero multi tal i um sequaces, quorum omnium unum fuit consilium, ut ex toto regis arbitrio se supponeret. Et quidem per quotidianas pulsationes has, per has singulorum dierum pressuras nitebantur ad hoc, ut genua videlicet curvaret et succumberet, et ut pressus, immo oppressus, sic quos pastorali sarcina e jam supposuerat humeros terrena e potestati summitteret. Verum columna ecclesiae, sicut excisa et fortis, semel quidem ut supra diximus mota, sed nunc eo ipso immobilior : in caritate radicata, et supra firmam petram fundata, in petrafirmiterstans, hoste impellente firma, fortis a casu: unde et principalis columna haec, quasi columna columnarum princeps, videlicet episcoporum ex insinuatis fratrum suorum deprehendens jam votum et consilium, ipsos alloquutus est sic. Oratio archiprœsulis ad episcopos.
" Fratres" inquiens " sicut jam cernitis, fremit contra me mundus, insurgit ini micus : sed quod plan go lacrimabilius, quia ceteris est detestabilius, filii matris meae pugnant contra me. Etsi enim ego tacuero, secula post futura enarrabunt qualiter me solum in certamine deserueritis, qualiter me archipraesulem vestrum et patrem, quantuscumque sim peccator, per duos continuos dies bisjam judicaveritis, facti mihi clavi in oculo et lancea in latere, qui mccum adversus malignantes consurgere et simul stare debuissetis. Et adhuc conjicio ex his qua e (licitis, vos non solum in civili, sed et in criminali causa in foro seculari judicare me paratos: verum communiter vobis omnibus in virtute obedientiae, sub ordinis vestri periculo hoc inhibeo, ne deinceps intersitis judicio quo mea persona judicetur. Quod etiam ne faciatis, matrem nostram omnium refugium oppressorum Romanam ecclesiam appello. Et si ut rumor jam in vulgo est, fiat hoc et seculares in me injecerint manus ; vobis itidem in virtute obedientiae praecipimus, ut pro patre vestro et archipraesule quam decet ecclesiasticam exerceatis censuram. Unum autem sciatis, quia fremat mundus, insurgat inimicus, tremat corpus, caro quippe infirma, ego tamen favente Domino nec turpiter cedam nec creditum mihi gregem enormiter derelinquam."
His breviter dictis, ab illo archipraesulis praecepto, videlicet ut si in ipsum judicatum seculares injicerent manus,ecclesiasticam exercere censuram episcopi non differrent, episcoporum unus confestim appellavit: Gilebertus Londoniensis episcopus hie erat. Et post haec archipraesulis verba pontifices discesserunt, properantes ad curiam praeterquam duo qui archipraesulis thalamum, ubi pontifices convenerant, tardius egredientes, secreto confortabant et animabant archipraesulem; sanctae videlicet memoriae jam saepedictus Henricus Wintoniensis episcopus, qui ut supra jam retulimus archipraesulem consecraverat, unde et amplius compatiebatur affiicto ; alter vero Jocelinus Salesberiensis episcopus; et hi tamen propter metumocculti. Archipraesul vero quasi ad extremum jam in curia processurus agonem, ubi expectabatur solus, quia certabatur contra solum, parat se ad palaestram. Et post episcoporum discessum cito ecclesiam intrat et ad cujusdam canonici sicut habituet aftectu regularis,missam ipsemet de beato protomartyre Stephauo celebrat. Et erat missae introitus: Etenim sederunt principes et adversnm me loquebantur. Et banc quidem missam eo die, quia festus non erat, cum pallio celebrant, nisi quia beati Calixti papae et martyris natalicium fuit. [Ministeriales vero regis, qui ibi forte tunc aderant, id tacite considerabant, quibus visum est rem ipsam aliquid pretendere. ]
O quanta in missa hac celebrantis erat devotio, quanta cordis compunctio et totius hominis exterioris et interioris commotio. Quot et quanta suspiria inter aquarum exitus quos oculi ejus deducebant. Ita ut inter orandum crebro compelleretur collectae facere finem, ubi finis non erat, vix rediens et revertens in id quod cœperat. Missa vero tandem, sicut potuit, prae laciimarum abundantia et singultuum crebris eructibus vix finita, eam statim quam in missa habuerat, deponit faciem, faciem videlicet humilitatis, faciem hominis assumens, faciem leonis, propheticis illis animalibus immo potius evangelicis a propheta descriptis simillimus: quibus inter caeteras erat facies hominis et facies leonis. Et quidem in mysticis illis et sacerdotalibus indumentis, pallio etiam insignitus, sicut ibidem tunc missam celebraverat, perrexisset ad curiam, nisi quidam templares milites magni et religiosi viri, quos jam pridem familiares habuerat, obstitissent. Diccbat enim se velle ut curia videret et intelligeret quem jam bis judicasset, et quem parata adhuc condemnare, attamen ad dictorum instantiam, sacrum quod diximus schema deposuit : veruntamen, eo quod multi et magni credebant jam et verebantur ipsi ea die aut captionem aut quid deterius imminere, quod et ipsimet a quibusdam aulicorum secretius instillatum, secum ipsemet, sed clam, ecclesiastica; communionis portabat viaticum, eucharistiam scilicet; verum jam audacior factus et securior, tam quam si ad praedam, leo noster evangelicus ad curiam properat. Ad quam jam pontifices et proceres convenerant, archipraesulis adventum et rei finem expectantes. Archipraesul vero, ut aulam ingreditur, a crucis bajulo ante ipsum crucem mox accipit, et palam in omnium conspectu crucem ipsemet, bajulavit, tanquam in pralio Domini, signifer Domini, vexillum Domini erigens: illud etiam Domini non solum spiritualiter, sed et figuraliter implens ; Si quis, inquit, vult meus esse discipulus, abneget semet ipsum, tollat crucem suam et sequatur me. Revera mysticum opus futurae crucis suae praesagium fuit. Videntes vero hoc stupent universi, anguntur pontífices, indignantur proceres. Rex autem, qui in cœnaculo seorsum, audiens sic quasi factus extra se; unus vero episcoporum qui archipraesuli aulam ingredienti confestim occurrit, videns hoc et velut stupidus effectus, attentavit mox a manibus archipraesulis avellere crucem, sed non valuit. Magister Robertos de Melundino, quem archipraesul in sacerdotem ordinaverat et in Herefordensem episcopum consecraverat, hie erat. Alter vero episcoporum, qui similiter oecurrerat ex altera parte crucis, objurgans convitiabatur: " Si rex" iuquiens, " suum exerit gladium, ut tu nunc tuum exeruisti, qua e poterit esse de cetero inter vos reformandae spes pacis? verum qui semper fatuus, tua in te hodie apparebit fatuitas." Ecce contumelia: ne videlicet discipulus jam in cruce in parte hac magistri in cruce pendentis titulo defraudaretur. Jam supradictus Gilbertus Londoniensis episcopus hie erat. Sed discipulus in cruce sequens magistrum, qui quum malediceretur non re male dixit, contumeliam dissimulans, procedit crucem bajulans, donec ab aula in aliam domum interiorem ingrederetur et sedens inter pontífices crucem tenebat in mauibus. O spectaculum cernere Thomam, olim quidem in aula tam multiplie! praeclarum peregrinarum vestium schemate, nunc vero in cilicio et in cruce ! olim quidem quacumque per aulam tot et tam spectabilium corona cireumseptum, ad quem praeterquam solis magnatis vix pateret accessus, nunc vero ita singularem et solum, ad quem vix quis velit accedere, omnibus se jam ab eo elongantibus, ita ut discipulo vox illa magistri aptari posset: elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria. Et illud prophetae: Sedebit solitarius et tacebit, quia levavitse supra se : vere in spectaculo hoc Dei judicium etsi terribile jueundum tamen, cernere Thomam in aula crucis bajulum in qua tot deliciis et divitiis aliquando superaffluens omni se specie vanitatis expompavit; justo quidem Dei judicio solvere jam inchoans abjectionis pœnam, ubi tantae adhuc in seculo sumpserat elationis materiam. Et quidem verum illud sapientis dictum : Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. Mox autem convocatis praeconis voce pontifieibus et proceribus universis gravem et grandem rex deponit querimoniam, quod archipraesul in ignominiam ejus et regni sic intraverit curiam, non tanquam regis sed proclitoris, se de proditione sic notabilem reddens: inauditum a seculo in curia alicujus regis Christianae professionis hoc factum. Quotquot vero regis verbo testimonium perhibentes dicebant illum vanum semper et superbum extitisse, et ignominiam hanc non in solum regem sed in regnum totum, in ipsos omnes redundare, et hoc nunc merito regi accidisse, qui talem fecerit secundum sibi in regno cui subessent omnes et par nullus. Omnes igitur passim et. manifeste proditorem conclamabant, quasi domino suo et regi, a quo tot et tanta acceperat, non jam honorem terrenum sicut juraverat servasset, sed potius in facto hoc et regi et regno perpetuam proditionis maculam impressisset ; et propterea in eum tanquam in regis perjurum et proditorem animadvertendum. Et super hoc clamor invalescebat, unde et audientes haec per totam aulam tremore et horrore concutiebantur, adeo etiam, quod quum aliqui de cœnaculo, in quo rex cum suis erat, ad inferiorem domum in qua nos eramus descendissent, et archipraesnl et nos quotquot in domo manus levantes crue is nos signaculo muniebamus. Archipraesulem vero alloquebatur nullus, nec ipse aliquem praeterquam discipulum qui scripsit haec qui ad pedes tenentis crucem sedebat.
Quum vero semel aliqui aulicorum qui ut videbatur ostiariorum in aula habebant officium, cum virgis et baculis de saepe jam dicto cœnaculo in magno impetu descendissent, et vultu minaci et digitis extensis versus archipraesulem et discipulum ad pedes sedentem respexissent, quotquot in domo erant crucis signaculo se signantibus, archipraesul inclinat« capite sedenti ad pedes discipulo. " Timeo" inquit, " jam tibi; veruntamen tu non timeas; adhuc enim coronae mea e particeps eris." Cui mox discipulus. " Nec tibi" inquit " timendum nec mihi: erexisti enim nobile illud et triumphale vexillum omni potestati sanctum et terribile, in quo multi multa bella vicerunt. Et inter alios haec nostra verba sanctae et divae recordationis Constantini magni docent et confirmant excmplaria praelia. In quo etiam crucis vexillo tam inclito non solum terrenae, sed et aeria e potestates triumphata; et expoliatae sunt, mundo per ipsum et in ipso et inferno pariter subjugatis." Et adjecit qui loquebatur discipulus : " Memento" inquit " quondam te ex ti tisse regis Anglorum signiferum inexpugnabilem, nunc vero si signifer regis angelorum expugnaris, turpissimum." Dum vero magister et discipulus sic in aure colloquerentur, pontifices de licentia regis separati a proceribus per se seorsum inierunt consilium. Ros enim in arcto erat, siquidem pontifices aut regis indignationem incurrerent aut una cum proceribus archipraesulem suum super causa criminis in curia condemnarent. Quod quidem propter nimis manifestam sanctarum sanctionum praevaricationem non audebant.
Nec enim qui sapientes sunt ut mala faciant, ad quaevis mala manus semper apponunt, sed ad ea dumtaxat, quae commentitia et concinnata fraude tegi valent. De qualibus in psalmo: Narraverunt, inquit, ut absconderent laqueos, dixerunt Quis videbit eos. Talium quippe velut mulieris adulterae via quae juxta sapientis dictum com о dit, et tergens os suum dicit non sum operata malum. Alioquin nec essent sapientes ut mala facerent, si evidenter et absque tergiversatione omni posset malitia deprehendi. Unde et in arto hoc volvunt pontifices et revolvunt quid agendum, qualiter baee evadenda necessitas. Et demum de commuai omnium consilio hoc concinnatum, quod archipraesulem suum ad Romanam sedem de perjura crimine appellarent, et regi se obligarent in verbo veritatis promittentes, se omne opus et operam ad archipraesulis sui depositionem pro viribus adhibituros, sub hac conditione, ut rex eos de beneplacito suo ab hoc quod nunc imminebat archipraesulis absolveret judicio. Regi igitur ita se obligantes et archipraesulem super crimine ad Romanam audientiam appellantes expressim, et personas suas et ecclesias suas et officium sub appellatione concluserunt. Et ita de regis beneplacito semoti a proceribus, appellatione facta, juxta archipraesulem sederunt unusquisque in ordine suo.
Jam vero terror et horror plusquam prius universos pervasit. Rege enim cum principibus, pontificibus sub trac ti s, jam pro tribunali sedente, certissime putabatur mox captio aut quod durius archipraesuli imminere. Ex tunc siquidem principes et quotquot regni majores aperuerunt ora sua, sicut leo rapiens et rugiens, et perjurum et proditorem archipraesulem, ut postea nobis intimatum, judicarunt. Quid tamen judicatum, magis quam scire, suspicari potuimus, sicut mox ostendetur. Igitur quum pronuntiandum foret, rege cum paucis remanente et universis quotquot erant de cœnaculo ad domum inferiorem, in qua nos eramus, descendentibus, ut pronuntiarent coram archipraesule steterunt. Quibus descendentibus quum archipraesul vellet assurgere, diseipulus qui ad pedes crucis sedebat, instillavit secretius, nequaquam decere, ut in tali articulo pater assurgeret filiis, praesertim dum tanti regis vexillum propriis manibus sie teneret. Acquievit archipraesul, nec coram ipso astantibus assurgens, nec in gestu seu verbo vel opere ullum in ipso pusillanimitatis vel inertis trepidationis argumentum poterat deprehendi. Nobilis vero vir Robertus tunc Leicestre comes inter honoratos honoratior, in cujus ore verbum positum fuerat, loqui exorsus est. Primo autem memoravit in quam familiarem regis gratiam admissus fuerat; quot et quanta de manu regis aeceperat, et quomodo nunc horum omnium immemor videbatur et ingratus, mala pro bonis tribuens, et pro gratia et gloria odium et ignominiam. Et quia comes hic vir magnus et generosus archipraesulem, a tempore cancellariae, semper quidem pure et sincere, sed nunc propter metum occulte diligebat, mœstus et compatiens ut liquido adverti poterat, verba protrabebat veritus pronuntiare. Quod quum archipraesul cito adverteret, comitis verba interrumpens omnibus qui coram astabant in virtute obedientiae et sub Christi fide, quam profitebantur, tanquam pater filiis iuhibuit ne tale pronuntiarent judicium, quo persona sua judicaretur. Verum comes etsi invitus, ut adverti poterat, nihilominus processit, tractim tamen et morose ad pronuntiandum. Quum vero ad hoc ventum quod archipraesulem de reatu perjurii tangeret, volens jam, ut adverti poterat, pronuntiare perjurum et forte ut conjectabatur et proditorem, praesentiens hoc archipraesul mox, non expectato judicio, surgit protestans non eorum esse archipraesulem suum judicare de crimine: untle nec pro certo novimus quid judicatum. Verum mox improperatum et conclamatum a nonnullis, qui ut judicium redderent astiterunt, quod tanquam perjurus et proditor a curia discederct. Ipse vero ad improperantes sic se vertens et torvo vultu respiciens, respondit quod nisi ordo sacerdotalis obstaret, et si sibi fas esset, in armis bellicis a perjurio et proditione se contra ipsos defenderet. E ita discessimus a concilio: hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et vidit et scripsit haec. Qui et in eo articulo solus extra dom um interiorem, donec aulam intraremus, archipraesulem crucis sua e bajulum sequutus est: factique sumus ea die spectaculum mundo angelis et hominibus.
Verum egressus a curia, quum jam essemus in equis, archipraesul vix poterat equum regere crucem portare et benedictionem dare poscentibus. Tanta erat benedictionem poscentium populi multitudo. Nam quasi futurorum praesagium, egresso a curia et crucem bajulanti, per vicos et plateas populi se muítitndo prostrabat, adorans et benedictionem petens. Quum vero ad hospitium ventum, ecclesiam videlicet sancti Andreae, religiosorum monachorum monasterium conventuale, mensae confestim positae et sicut solet magnus erat et praeclarus apparatus, verum mox multi de familia nostra, equites praesertim et generosi pueri, propter regis metum dimitti petentes, licentiati in anxietate et amaritudine multa a nobis discesserunt : illud jam in nostris sapientis experti elogium : Est, inquit, amicus socius mensa? et non permanet in die necessitatis. Attamen excusabiles hi quia laici, regiam ob id nec immerito indignationem formidantes. Sed erant inter deserentes nos nonnulli nostri officii viri, clencos dico, qui minus excusabiles et plus in culpa. Qui mox ut inter regem et archipraesulem futuri temporis nubilum presenserunt, tanquam hirundinei homines, futurae hiemis metu, mox sensim avolarunt a nobis. Hirundinei vere hi et arundinei, qui in primo venl i impulsu mox cesseront. Tales revera, filii aurae, amici, fortunae, solum praedam sequentes et quaerentes quae sua sunt. Sed non pergo nunc ulterius istorum exagitare verecundiam ; solum sufficit tetigisse ; prasertim quum ipsi postea rerum cementes exitum, se errasse humiliter confessi sint et graviter pœnituisse, quod pastorem suum et patrera sic deseruerint. Decuit tamen tetigisse hoc, ut de caetero hi, qui sunt nostri officii viri, pastorem suum et patrem sequentes minime retro respiciant et in ingustiis derelinquant. Nam juxta sapientis dictum, omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. Omissis igitur his qui exierunt a nobis sed non erant ex nobis, gestorum ordinem prosequamur ; hoc solo ad gloriam tanti archipraesulis interserto, quod subtrahentibus se his, discedentibus illis, vir ille virtutum constantiae firmiter subnixus, columna cui tota virtutum innititur fabrica, sine qua etiam nec per momentum stare posset, sed funditus rueret, animi fortitudine universa dissimulat.
Magna quippe anima, quicquid in tempore prosperi acciderit vel adversi, pro exiguo reputare consuevit, attendens quod sicut quidam ait, nec prosperitas diuturna nec aerumna sit pertinax. Igitur quoniam in recessu nostro a curia diei vespera erat, finito vespertino officio, confestim archipraesul cum suis quos tunc habuit discubuit et inter prandendum in ecclesiastic a Historia Tripertita de persequutione Liberii episcopi lectio fuit, ubi quum illud evangelii, scilicet Si vos persequuti fuerint in ista civitate fugite in aliam, interpositum audiremus, respexit archipraesul discipulum qui scripsit haec, jam ut conjectabam, et sicut mox exitus probabit, evangelicam in animo concipiens fugam. Hymno vero dicto archipraesul, surgens a mensa, confestim Rogerum tunc Wigorniensem et magistrum Robertum de Melunduno tunc Herefordensem episcopos, quos sacerdotes ordinaverat et episcopos consecraverat, nec euim alios praeter hos duos antea vel post consecravit, et item Rophensem episcopum proprium capellanum suum couvocavit, et ad regem mittit, postulans ab eo securum de terra sua egressum. Qui vero missi fuerant cito revertentes retulerunt regem respondisse quod in crastino ad consilium hoc differret.

English Translation to be found in

M. Ann Kathleen Fisher (1947). An Annotated Translation of the Life of St. Thomas Becket by Herbert Bosham (part Two). Loyola University of Chicago. 
pp. 93-119

No comments:

Post a Comment

Note: only a member of this blog may post a comment.