Wednesday, 3 July 2013

Becket's Letter to King Henry II (After 12th June 1166): Exspectans exspectavi

Extract from
Thomas Sanctus Episcopus Canterburiensis Becket (1845). Epistolae(etc.). Parker. pp. 354–.

Domino suo et amico HENRICO, Dei gratia illustri regi Anglorum, duci Northmanniae, comiti Andegaviae, et duci Aquitaniae, THOMAS eadem gratia Ecclesiae Cantuariensis humilis minister, suus olim temporaliter, nunc autem multo magis in Domino, salutem, et veram cum emendatione poenitentiam.

Exspectans exspectavi, ut intenderet vobis Dominus, et conversus ageretis pœnitentiam recedens a via perversa, et abscinderetis a vobis latera vestra prava, quorum, ut crediiur, instinctu et consilio jam fere lapsi estis in profundum, sed vereor quod absit, ne in profundum illud de quo dicitur: Peccator, quum venerit in profundum, contemnet. Et licet hue usque frustra sustinuerimus, tacite considerantes, et exspectantes affectuosissime, si veniret nuncius, qui diceret: Filius Iuus rex, Dominus tuus, jam diu dolo circumventus, tractus in perniciem ecclesiae inspirante divina dementia in abundantia humilitatis magnæ festinat ad liberationem ecclesiae, adomnem satisfactionem et emendationem; non tamen omnipotentem supplici devotione singulis diebus interpellare cessamus, ut quod diu voto celebravimus de vobis et pro vobis, celeri et fructuoso consequamur effectu. Et ecce inde est, quod ecclesiæ Cantuariensis, cui Deus nostrum sacerdotium, licet indignum, vobis res humanas hujus regni regentibus, ad præsens deputavit, nos cura constringit, eo maxime quod adhuc exilii incommoditate detineamur, majeslati vestræ commonitorias, exhortatorias, correptorias destinare, ne excessuum vestrorum, si qui sunt, qui revera sunt undo non minimum dolemus, illorum maxime dico, qui circa ecclesiam Dei, et personas ecclesiasticas a vobis passim nulla habita dignitatis seu personæ reverentia aguntur, nimius dissimulator existam: ne nimis negligens in animæ meæ discrimen appaream. Facientis procul dubio culpam habet, qui quod debet corrigere, negligit emendare. Scriptum quippe est: A'on solum qui malafaciunt, sedetiam qui consentiunt, participes judicantur. Consentiunt quidem, qui quum possint et debeant, non resistunt, vel saltem redarguunt: Error enim, cui non resistitur, approbatur: et veritas, quum minime defensatur, opprimitur. Neecaret occultæ societatis scrupulo, quid es init obviare manifesto facinori. Sicut enim, serenissime princeps, parva civitas prærogativam regui præsentis non minuit, sic regia vestra potestas religiosæ dispensationis mensuram minime concutere debet vel mutare. Semper vero de jure effectum est, sacerdotali concilio de sacerdotibus judicia provenire. Nam qualescumque pontifices, etsi errore humanitus accedente, non tamen contra religionem fidei ullatenus excedentes, nullatenus videntur a potestate sæculari posse vel debere percelli. Boni quidem et religiosi principis est, ecclesias contritas et conscissas restaurare, novasque ædificare, sacerdotes Dei honorare, et cum summa tueri reverentia, adinstar felicissimæ recordationis et pii principis Constantini, quum ad eum deferretur quæstio clericorum, dicentis: Vosa ne mi ne judicari potestis, sæcularium scilicet judicum, qui solius Dei judiciore servamini. Et sanctos apostolos, eorumque successores, sub divina testatione constitutos, præcepisse legimus non debere persecutiones fieri, nec fluctuations, nec invidere laborantibus in agro Dominico, nec a suis expelli sedibus æterni regis dispensatores. Quis enim dubitet sacerdotes Christi, regum et principum, omniumquefidelium patres et magistros censeri? Nonne miserabilis insaniæ esse dignoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum sibi conetur subjugare, et iniquis obligationibus illum potestati suæ subjicere, a quo credere debet non solum in terra, sed etiam in cœlis se ligari posse et solvi? Si rex bonus estis et catholicus, et vultis esse, quod credimus, quodque magis optamus, ut salva pace vestra dixerim, filius estis ecclesiæ, non præsul, discere vos convenit a sacerdotibus, non eos docere; sequi vos convenit sacerdotes in ecclesiasticis, non eos præcedere.

Habetis potestatis vestræ privilegia, quæ adininistrandis legibus publicis a Deo consecutus estis, ut ejus beneficiis non ingratus contra dispositionem cœlestis ordinis nihil usurpetis. Sed ut salubriori fruamini ingenio, his quæ contra eam malitioso ingenio et consilio magis forsitan quam animo veslro minus bene usurpatis, cum omni humilitate et multimoda satisfactione citissime cedatis, ne manus altissimi adversum vos extenta mittat in vos, quasi ad signum, sagittas. Tetendit enim arcum suum altissimus, ut sagittet in aperto vos nolentem pœnitere. Nec erubescatis, quidquid suggerant vobis maligni, quidquid submurmurent proditores, non vestri tantum, sed Dei, humiliari sub potenti manu Dei. Ipse quidem est, qui exaltat humiles, et superbos dejicit: qui in suam et suorum ultionem aufert spiritum principum. Quoniam terribilis est: et quis resistet ei? Non debuisset excidisse a memoria vestra, in quo articulo vos Deus repererit, quantumque promoverit, honoraverit, sublimaverit, in liberorum susceptione beatificaverit, soliumque regni vestri firmaverit, in invidiam omnium inimicorum vestrorum amplis possessionibus ditaverit, adeo ut hue usquecum admiratione omnes fere proclamaverint: Hie est quem elegit Dominus.

Et vos quid ei retribuetis, vel retribuere poteritis pro bis omnibus, quæ vobis fecit? An ad eorum instinctum et instantiam, qui circa vos persequuntur ecclesiam, virosque ecclesiasticos, et semper prout potuerunt sunt persecuti, reddetis mala pro bonis, oppressiones,tribulationes, injurias, afflictiones ecclesiis et ecclesiasticis personis? Nonne isti sunt, de quibus dicit Dominus? Qui vos odit, me odit. Qui vos spernit, me spernit. Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Certe etsi relictis omnibus, quæ possidetis, tollatis crucem vestram, et sequamini Dominum nostrum Jesum Christum, vix erit, aut non erit, ut fidelis et gratus acceptorum ab eo beneficiorum retributor appareatis. Inquirite scripturas a scientibus, et invenietis quod Saiil, licet electus fuerit a Domino, quoniam a riis ejus recessit, periit ipse, et domus ejus tota. Oziæ quoque regis Juda, cujus nomen late divulgatum est, et procul egressum, propter crebras sibi a Domino collatas victorias, adeo cor elevatum est in suum interitum, eo quod ubique auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum, ut spreta Domini reverentia usurpare sibi voluerit, quod sui officii non erat, sed sacerdotum, id est, adolere incensum super altare Domini. Et ob hoc a Domino lepra percussus est, et per manus sacerdotum ejectus a templo Domini: et sic mansit usque ad diem mortis suæ, plenus lepra, ob quam ejectus fuerat e templo Domini. Multique alii reges, sancti viri immensarum divitiarum, quoniam ambulavcrunt super se in mirabilibus mundi, præsumentes rebellare Deo, in suis mysteriis perierunt, et ad ultimum nihil divitiarum suarum invenerunt in manibus suis. Rex quoqueAchaz, quoniam et ipse officium sacerdotale usurpavit, similiter a Domino lepra percussus est. Oza quoque, etsi rex non esset, quoniam arcam Domini tetigit, et tenuit nutantem ad præcipitium bobus recalcitrantibus, quia ad eum non pertinebat, sed ad templi ministros, indignatione divina percussus, juxta arcam Dei corruit mortuus. Rex, proverbialiter celebre est: castigatus de alterius infortunio melius sibi prospicit. Nam tua resagitur, paries dum proximus ardet. Ad sacerdotes, rex dilectissime, suos voluit Deus quæ ecclesiæ suæ sunt disponenda pertinere, non ad potestates sæculi. Quas, si fideles sint, ecclesiæ suæ sacerdotibus voluit esse subjectas. Non vobis igitur vendicetis jus alienum et ininisterium, quod alteri deputatum est: neque contra eum contendatis, a quo omnia sunt constituta, nec contra illius beneficia pugnare videamini, a quo vestram consecutus estis potestatem. Non a legibus publicis, non a sæculi potestatibus, sed a pontificibus et sacerdotibus omnipotens Deus Christianæ religionis clericos voluit ordinari et discuti. Christiani reges subdere debent executiones suas ecclesiasticis præsulibus, non præferre. Scriptum quippe est nunquam de sacerdotibus nisi ecclesiam judicare debere: nec esse bumanarum legum de talibus ferre sententiam. Obsequi debere principes Christianis statutis ecclesiæ, non suam potestatem præponere: episcopis caput principes subdere, non do episcopis judicare. Duo quippe sunt quibus principaliter regitur mundus: auctoritas sacra pontificis, et regalis potestas. In quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto et de ipsis regibus in divino sunt reddituri examine rationem. Nosse certe debueratis ex illorum vos debere pendere judicio, non illos ad vestram posse redigi voluntatem. Plurimi nainque pontificum, aliireges, alii imperatores excommunicaveruni. Et si speciale aliquid de personis principum inquiratis, beatus Innocentius Arcadium imperatorem excommanicavii. quia consensit sanctum Joannem Chrysostomum a sua sede expelli Sanctus etiam Ambrosius pro culpa, quæ aliis sacerdotibus non adeo videbatnr gravis, Theodosium magnum imperatorem excommunicavit, et ab ecclesia ejecit. Qui tandem satisfactione condigna meruit absolvi. Ei multa alia in hunc modum. David etiam quum adulterium et bomicidium commisisset, missus est ad eum propheta Nathan a Deo, ut eum redargueret et corrigeret. Correptus est, et citissime correctus. Rex enim deposito diademate capitis sui, abjectaque majestate imperiali, non erubuit humiliari ante faciem prophetæ, peccatum suum confiteri, veniam postulare de commisso. Quid plura? Pœnitentia ductus misericordiam petivit, et obtinuit veniam.

Et vos, fili dilectissime, serenissime rex, reverendissime domine, ad exemplum excellentissimi David, regis piissimi, de quo dicit Dominus: Inveni virum secundum cor meum, corde contrito et humiliate convertimini ad Dominum Deum vestrum, exactamque de excessibus vestris agite pœnitentiam. Corruistis enim et enastis in multis, quæ adhuc taceo, exspectans si forte inspiraverit vobis Dominus, ut dicatis cum propheta: Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam. Quoniam multum libi peccavi, et malum coram te feci. Juxta est enim Dominus his qui recto sunt corde, et humiles spiritu salvabit. Hæc ad præsens, domine mi, vobis scribo, cætera silentio præteriens, expectans donec videam, utrum sermo meus capiat in vobis; si reportaverit mihi a vobis dignos fructus pœnitentiæ, et audiam a nunciantibus, et congaudeam dicentibus: Filius tuus rew mortuus fuerat, sed revixit. Perierat, et inventus est. Quod si me non audieritis, qui solitus fui ante majestatem corporis Christi in abundantia lachrymarum et gemitibus non minimis orare pro vobis, certe ibidem clamabo contra vos, et dicam: Exsurge Deus, judica causam tuam. Memor esto improperiorum tuorum, et injuriarum, quæ a rege Anglorum et suis tibi et tuis sunt tola die. Ne obliviscaris ignominiarum ecclesiæ tuæ, quam tuo fundasti sanguine. Vindica Domine sanguinem servorum tuorum, qui effnsus est. Vindica Domine servorum tuorum afflictiones, quarum infinitus est numerus. Superbia eorum, qui te et tuos oderunt et persequuntur, in tantum ascendit, ut ulterius non valeamus eos sustinere. Rex, quidquid agant vestri, hæc omnia de manibus vestris requirentur. Damnum enim dedisse videtur, qui causam damni dedit. Ipse revera filius altissimi, ni resipueris, ni cessaveris ab infestatione ecclesiarum et clericorum, et nisi continueriiis manus a conturbatione homiuum, ad gemitus compeditorum, ad voces clamantium ad se veniet in virga furoris sui: quoniam jam tempus est judicare adversum vos justitias in æquitate et sevcritate spiritus sui. Ipse enim novit auferre spiritum principum, et terribilis est apud reges terræ.

Non vobis hæc dicimus, ut faciem vestram confundamus, vel provocemus vos ad majorem indignationem et iram, sicut forsitan maligni, qui circa vos sunt, qui die et nocte insidiantur animæ vestræ, et nituntur avertere animum vestrum a nobis, pravis et iniquis suis suggestibus submurmuranL Det illis Deus secundum opera sua, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Sed ut vos reddam cautiorem ad provisionem animæ vestræ et curam, et advitandum periculum, quod jam in foribus est . Et quia nostra speciali ter interest providere animæ vestræ, utpote cujus cura et sollicitudo nobis commissa est, cujusque reddituri sumus rationem in districto examine, hive audite benigne et facite, et utimini servitio nostro, prout vobis placuerit, dummodo Deum non offendamus, nec operemur agendo vel dissimulando in dispendium animæ vestræ et nostræ. Quid enim vobis proderit totum mundum lucrari cum animæ vestræ periculo? Attendite ubi sint imperatores, ubi reges et alii principes, ubi archiepiscopi et episcopi, qui nos præcesserunt. Ipsi quidem laboraverunt, et alii in eorum labores introierunt. Quid ulterius? Sic transit mundus, et ejus gloria. Memorare ergo novissima tua, et in æternum non peccabis. Et si peccaveris, in vita pœnitebis. Valeat mibi cara gratia vestra, si in vera huinilitate et festinata pœnitentia conversi fueritis ad Dominum Deum vestrum. Valeatis sic iterum et semper.

Partially translated in


THE ARCHBISHOP OF CANTERBURY, TO THE KING OF ENGLAND.
To his Lord and friend, Henry, by the grace of God, King of England, Duke of  Normandy and Anjou, and Count of Angers, Thomas, by the same grace, the humble minister of the Church of Canterbury, his own once after the flesh, and now much more in the Spirit , may he repent and amend his ways.

" Waiting I have waited for the day when God should turn your Majesty from crooked ways and evil counsels; silently and anxiously have I waited for the tidings of my Son and Lord the King of England, who was once seduced by the enemies of the Church, being, by the grace of God, restored to it in abundant humility; and though 1 wait in vain, still I weary not, but pray for your Majesty day by day.

Yet now am I straitened above measure, for a spiritual power has been assigned to me by the same God under whom you hold temporal dominion; and my office constrains me to address your Majesty in a manner, which as yet my exile has prevented. It is my duty to exhort your Majesty, nay to warn and rebuke you, lest, if in any thing you have done amiss, which indeed you have, my silence may endanger my own soul.

 Consider then, most mighty Prince, that the Royal power in each separate realm cannot more justly interfere with the polity of Christ's universal Church, than the private rights of any town in your Majesty's Dominions, with your Majesty's prerogative. The most ancient usage has established, that in causes where the Priesthood is concerned, only Priests should pronounce judgment. The great Emperor Constantine declined to interfere in such. Indeed all history teaches us, that it is the custom of Christian Princes to submit themselves to the Church, not to rule over it: the authority of the Priesthood being so much weightier than that of Kings, in proportion as they, who are entrusted with it, have to render their account concerning Kings themselves. The Bishop's sentence has before now sufficed to excommunicate King and Emperor too. Pope Innocent excommunicated the Emperor Arcadius; St. Ambrose the great Theodosius; and that too for a cause which the other Clergy deemed a light one ; yet he earned absolution by a notable penance. King David bowed before the reproof of the Prophet Nathan, and obtained pardon. Be converted then, my beloved Son, my Royal master, and follow the man after God's own heart."


Sources

Saint Thomas (à Becket). "Letter 82: Becket to king Henry II. Expectans expectavi. After 12th June 1166"The Correspondence of Thomas Becket: Archbishop of Canterbury, 1162-1170. Oxford University Press. pp. 328–. ISBN 978-0-19-820892-1.

Gallica.bnf.fr
Rolls Series (1881). Materials for the history of Thomas Becket, archbishop of Canterbury, canonized by pope Alexander III, A. D. 1173. Vol. 5  p.269-78. ed. by James Craigie Robertson,
Epistola CLII: Exspectans exspectavi
Thomas Cantuariensis Archiepiscopus Henrico Regi Angliae

Thomas Becket (st., abp. of Canterbury.) (1845). Epistolæ sancti Thomæ Cantuariensis ... et aliorum, ed. ab I.A. Giles. pp. 369–.

Corpus Corporum Mlat.uzh.ch

References


James Jacob Spigelman (2004). Becket and Henry: The Becket Lectures. James Spigelman. pp. 170–. ISBN 978-0-646-43477-3.

Michael Staunton (1 January 2006). Thomas Becket and His Biographers. Boydell Press. pp. 122–. ISBN 978-1-84383-271-3.


Archive.org
Guernes, La vie de Saint Thomas le martyr, p.97http://archive.org/stream/laviedesainttho00guer#page/97/mode/1up

Exspectans exspectavi ...
I waited patiently for the Lord ...

No comments:

Post a Comment