Monday, 21 January 2013

Beginning of Troubles




De tentatione diaboli per malos et injustos homines facta. 

Antiquus hostis talem in ecclesia Domini erectam columnam, talem supra candelabrum Dei accensam lucernam invidit. Inimicus homo seminat zizania. Primo ei regis tollit benevolentiam, quasi indigne ferre rex debeat, quod, qui eum primo cancellarium, post archiepiseopum fecerat; nunc et a suo se retrahit obsequio, et in pluribus ei contradicit. Regis familiares regi placere quaerentes, et ejus prurientes auribus, archiepiscopo detrahebant, et eum gratis odio habebant. 

Praeterea quidam aulici, clerici regis, timentes potius ecclesiis suis aliquibus, quas male adquisierant, sub archiepiscopi justitia destitui, quam aliis incardinari, vel ad majora beneficia ejus tempore provehi ; et per se et per episcopos aliquot regem et suos adversus archiepiscopum incitare et commovere intendebant. Nihil jam ab eo vel dici vel fieri poterat, quod non malitia infelicium hominum depravaret. Adeo quidem ut regi persuaderent, quod si archiepiscopi potestas procederet, regia dignitas esset proculdubio peritura: et nisi sibi et haeredibus suis prospiceret, is demum futurus erat rex, quem clerus eligeret, et quam diu placeret archiepiscopo regnaturus.

Nimirum opthalmia vel lippitudine laborantibus inimica est lux; et justus injustis gravis erat ad videndum, et contrarius erat operibus illorurn. Ipse soli Deo, et nemini, nisi in Deo, placere quaerebat; illi magis regis terreni auribus faciebant insidias. Amicus Dei inimicus mundi constituitur. Moratum morosi persequuntur.

Haec prima infestationis archiepiscopi causa. Adduntur regi et regalibus in hac dissensione plurimi episcopi, timor amittendi terram, et terrena, quae possidebant. Destituitur corum consilio et auxilio archiepiscopus. Accessit indignationi regis et militiae regni, quod castrum Tunebregiae, et totum illum honorem, pridem a Cantuariensi alienatum eccelesia, comite de Clara Rogero revocare intendebat : quia secundum decreta praedecessoribus et oeconomis ecclesiae praedia licuit colere et augere, non minorare vel alienare. Illi autem comiti de Clara fere omnes nobiles Angliae propinquitate adhaerebant, qui pulcherrimam totius regni sororem habebat, quam rex aliquando concupierat. Tamen prius a rege petitam obtinuerat archiepiscopus licentiam revocandi praedia ecclesiae Cantuariensis, a praedecessoribus suis rnale alienata, vel a laicis occupata. Item ecclesiam de Eynesfordia cuidam clerico Laurentio archiepiscopus donaverat. Ejus siquidem est tam baronum suorum quam monachorum Cantuariensium vacantes in villis donare ecclesias. Dominus villae Willelrnus de Eynesfordia reclamans, homines Laurentii expulit; archiepiscopus cum excommunicavit. Rex statim archiepiscopo scripsit, ut eunt absolveret. Respondit archiepiscopus, non esse regis proecipere quemquaro absolvi, sicut nec excommunicari. Rex contendit, de regali sua esse dignitate, quod non excommunicetur, qui de eo in capite tetneat, ipso inconsulto. Tandem ad regem mitigandum, qui jam in cum excandescebat, et non nisi per nuncios ei loquebatur, archiepiscopus Willelmum absolvit. Et ait de eo rex apud Windesoram; Nunc ei inde gratiam non habeo.

Preeterea diu ante, tempore scilicet Theobaldi archiepiscopi, adversus clerum Angliae generaliter rex aliqua conceperat; quorundam clericorum insolentia provocatus.

Unde aliquando in concilio dominus rex quaedam satis dura proponere coepit. Primo enim conquestus est de archidiaconorum violentia, quod aliorum delicta in sua verterent lucra, quod peccatorum pretia exigant.

Et de his suos supra modum luxus exerceant, cum tamen peccantibus debitam correctionem non irnpendant dixitque se velle, ne archidiaconi quemquam quantumcumque infamem super aliquo crimine conveniant, praeter officialis sui conscientiam. Moxque ad aliud sermonem vertens, cogito, inquit, cogitationes pacis, moveorque multum pro bono pacis, quae in regno meo, clericorum malitia perturbatur, qui rapinas et furta perpetrant, et homicidia plerumque. Peto igitur et volo, ut tuo, domine Cantuariensis, et coepiscoporum tuorum consensu clerici in maleficiis deprehensi vel convicti vel confessi exautorentur illico, et mox curie mete lictoribus tradantur, ut omni defensione ecclesiae destituti, corporaliter puniantur. Volo etiam et peto, ut in illa exautortione, de meis officialibus aliquem interesse consentiatis, ut exautoratum clericum mox comprehendat, ne qua ei fiat copia corporalem vindictam effugiendi.

Translations


William Holden Hutton (1899). S. Thomas of Canterbury. D. Nutt.

No comments:

Post a Comment