Tuesday, 10 June 2014

John of Salisbury's Letter 300 to Peter, abbot of Celle, December 1170

Letter 300 to Peter of Celle, abbot of the Benedictine house of Montier-la-Celle in Champagne, John's former master and devoted friend.

John of Salisbury was sent by Becket ahead of him to England, landing on 15th November 1170. This letter was written after Christmas, 1170, a few days before Becket's murder on 29th December.

He writes that despite the agreement and reconciliation reached with the king at Fréteval on 22nd July 1170, the persecution of Becket seems to have continued in England.



Idem Petro abbati Sancti Remigii.
2     Mora mea rectissime poterat accusari, si non eam necessitas accusaret. Debueram enim, ex quo primum in Angliam pedem posui, nuntium remisisse, per quem vestra dilectio de alumnorum statu posset certiorari. Sed quia mihi in ipso navis egressu, nova et stupenda rerum facies occurrit, alium certiorare non potui, qui ex variis opinionibus et verbis hominum reddebar incertus.
3     Nam, triduo antequam applicarem, omnia bona domini Cantuar., et suorum adnotata fuerant, procuratoribus suis ab administratione submotis: et in portubus edicto publico inhibitum est sub interminatione exsilii et proscriptionis, ne quis nostrorum, si forte Angliam vellet exire, transveheretur. Piissimi tamen officiales domini regis provida nimis cautela et perniciosa nobis circumspectione praecaverant, ut archiepiscopus et sui ab exsilio redeuntes nihil prorsus aut minimum invenirent praeter domos vacuas ex magna parte consumptas, et horrea demolita, et areas nudas, et hoc ad consolationem diuturnae proscriptionis et emendationem sacrilegii perpetrati.
4     Et cum pax nostra nobis in festo Beatae Magdalenae fuisset reformata, et serenissimus dominus noster rex filio suo novo regi litteris patentibus praecepisset, ut archiepiscopo et suis omnia restituerentur in integrum, prout fuerant tribus mensibus antequam Angliam egrederentur, omnes tamen redditus nomine eius praecepti sunt, qui usque ad Natale Domini percipi potuerunt.
5     Plures possessiones et ecclesias quas ipso iure et ratione pacti conventi restitui oportebat Ecclesiae Cantuariensi, adhuc publicae potestatis auctoritate occupant curiales. Ego inter caeteros una ecclesia privatus sum quae XL marcas annuas solvebat antecessori meo. Contigit autem me triduo applicare ante Octavas Beati Martini, et in ipsis octavis erat Cantuar.
6     synodus celebranda, in qua me vices absentis archiepiscopi gerere oportebat. Cum itaque praeter spem, et contra bonam opinionem, et bonas promissiones domini regis, sic omnia turbata reperissem, ut de pace nostra et de reditu archiepiscopi desperaretur ab omnibus, et me tanquam in carcere positum agnovissem, vultu hilari et animo constanti Cantuariam petii, ubi a clero et populo cum magno honore et quasi angelus Domini receptus sum, fidelibus iam ex adventu meo meliora sperantibus, eo quod eis persuasum erat quod me nullo modo archiepiscopus praemisisset, si non esset in brevi secuturus.
7     Inde synodo celebrata ad novum regem provectus sum, et satis humane receptus, licet concustodes sui aliquid timoris praetenderunt, suspicantes pacem nobiscum non simpliciter factam esse, sed rancoris palam remissi firmius haerere radices. Quod etsi ex variis signis patenter adverterem, sic legi ac si omnia ad votum procedere arbitrarer.
8     Festinanter inde ad matrem meam deflexi iter, quam iam altero languentem anno, et amodo iam diem Domini cum gaudio praestolantem, ex quo me vidit, vestris et sanctorum quibus cohabitatis orationibus precor attentius commendari. Receperat autem responsum a Spiritu se mortem non visuram, donec me et fratrem meum videret ab exsilio redeuntes.
9     Interim illi veteres amici domini Cantuar. et ecclesiasticae libertatis propugnatores, dominus Eboracensis, episcopus Londoniae et complices eorum, consilium inierunt cum publicanis, legatione transmissa ad dominum regem, ne praefatum Cantuar. in Angliam redire pateretur, antequam renuntiaret legationis officio, et restitueret ei universas litteras, quas emeruerat ab apostolica sede, et repromitteret se regni iura inviolabiliter servaturum, ut sub obtentu cautionis huius ad observantiam consuetudinum arctaretur.
10     Dicebant enim quod reditus eius domino regi damnosus et probrosus futurus erat, nisi ista praecederent. Fecerant etiam de singulis vacantibus ecclesiis senas evocari personas, in quas de pastore eligendo universitatis arbitria conferrentur, ut electiones de Ecclesia in aliud regnum et palatium protractae celebrarentur ad nutum regis: ubi si Cantuar.
11     ob reverentiam canonum pro officii sui debito obloqueretur, regiam offenderet maiestatem; si consentiret reus esset in Deum et convinceretur in constitutiones ecclesiasticas incidisse. Saepe dictus autem dominus Cantuar. ex mandato domini regis Rothomagum venerat, inde ex promisso liberandus ab obligatione creditorum, et cum honore in patriam remittendus.
12     Sed fefellit eum opinio, Ioanne de Oxeneford. afferente litteras domini regis, quibus rogabat et monebat, ut sine mora rediret ad Ecclesiam suam, et antedicti Ioannis conductu et solatio in itinere frueretur. Paruit archiepiscopus, et in redeundo aemulorum per amicos machinamenta cognovit, qui iam ad mane profecti ventum commodum exspectabant, archiepiscopo nostro in littore opposito similiter exspectante.
13     Ubi cum de transitu eorum et machinationibus certior fieret, conatus eorum via qua potuit elisit, mittens archiepiscopo Eboracensi litteras apostolicas, quibus ipse et Dunelmensis episcopus propter usurpatam novi regis coronationem ab episcopali officio suspenduntur. Alias quoque porrexit nuntius London. et Saresb.
14     episcopis, quibus in sententiam anathematis revocantur, et suspenduntur omnes episcopi, qui praefatae coronationi interfuerunt. Quo facto, prosperior aura spirans a Flandria dominum archiepiscopum in Angliam felici navigatione perduxit, venientemque ad portum cui Sandwicus nomen est, regii satellites exceperunt, custodiis per littora dispositis, ut creditur, ad nocendum, et armatis perstrepentibus, quos antefatus Ioannes Oxenefor.
15     cohibuit et compulit arma deponere, non tam, ut putatur, favore nostrorum, quam ne temeritas eorum dominum regem et liberos suos nota proditionis inureret. Exegerunt tamen ut alienigenae qui cum archiepiscopo venerant, sacramentum praestarent de servanda fidelitate regi et regno. Nec apparebat quisquam alienigena praeter Simonem Senonens. archidiac.
16     qui ad praestandum iuramentum facile fuisset inductus, si archiepiscopus permisisset, qui, exempli perniciem veritus, respondit bonis moribus hoc prorsus esse contrarium, ut inaudita barbarie compellerentur hospites et peregrini ad huiusmodi iuramenta: et fortasse satellites vim parassent, nisi eos compescuisset tumultus popularis verentes plebis impetum, quae sic de recepto pastore gavisa est, ac si de coelo Christus inter homines ipse descenderet.
17     Cum vero se die sequenti Cantuariae recepisset, venerunt ad eum et alterius archiepiscopi et episcoporum suspensorum nuntii ad sedem appellantes apostolicam, licet eis indubitanter constaret, quod summus pontifex omnem appellandi praecluserit facultatem. Venerunt ex alio latere domini regis officiales suo rogantes nomine, et publica denuntiantes auctoritate, ut archiepiscopus latam in archiepiscopum Eboracens.
18     et alios episcopos sententiam relaxaret, nisi regis et regni decerni vellet publicus hostis, ut qui novo regi coronam moliebatur auferre. Ad quod archiepiscopus respondit se nullo modo impugnare regiam dignitatem, sed potius vires, opes et gloriam pro viribus in Christo augmentaturum. Hoc tamen nulla ratione impetrari posse, quin adversus praesumptores episcopos Ecclesiae suae iustitiam prosequatur.
19     Illis autem instantibus, acrius adiecit, quod pro honore domini regis, licet ei periculosum esset et vires eius excederet, quia iudex inferior superioris non potest relaxare sententiam, paratus erat duos episcopos absolvere, recepto prius ab eis secundum morem Ecclesiae iuramento, quod domini papae, qui eos vinxerat, mandatis obedirent.
20     Officiales autem non permiserunt ut fieret, dicentes huiusmodi iuramentum ab episcopis non debere praestari, quia regni consuetudines impugnabat. Replicavit ad hoc archiepiscopus quod, cum dominum papam modis omnibus antea sollicitassent, ut eos absolveret a vinculo anathematis, quod solius Cantuar. Ecclesiae auctoritate fuerant innodati, non nisi praestito iuramento absolvi potuerunt.
21     Quod si necessarium fuit ad unius episcopi sententiam dissolvendam, quae longe est infirmior edicto summi pontificis, luce clarius est quod sententia apostolica sine eo, praesertim a iudice inferiori, solvi non debet. Ad huiusmodi et similes allegationes episcopi moti sunt: et, sicut pro certo relatum est, ad clementiam archiepiscopi confugissent, nisi eos saepe nominatus Eboracens.
22     seduxisset, dissuadens ne quid rege facerent inconsulto quem patronum habuerant in omnibus operibus suis.
23     Illis itaque cum indignatione properantibus ad dominum regem, noster archiepiscopus ad novum regem iter arripuit. Cum vero Londonias pervenisset denuntiavit ei rex iunior ne progrederetur, nec civitates eius aut castella intraret, sed reciperet se cum suis infra ambitum Ecclesiae suae, et suis denuntiatum est ne regni fines exeant, nec prodeant in publicum: sed, sicut se ipsos diligunt, caveant sibi.
24     Qua denuntiatione publicata, se et suos Cantuariae recepit archiepiscopus, ibique salutare Dei cum multo discrimine praestolamur: neque nobis via consolationis aut securitatis alia patet, quam ut vestris et sanctorum orationibus evadamus insidias eorum qui nostrorum sanguinem sitiunt et quaerunt, ut de terra penitus avellamur, aut clarius pereamus in ipsa.
25     Licet autem persecutio gravissima sit, et ad archiepiscopum rarus de numero divitum vel honoratorum visitator accedat, ipse tamen cunctis ad se venientibus pontificali gravitate ius reddit, reducta prorsus acceptione personarum ac munerum. Frater meus ad nostrum Exoniensem, quem mihi nondum licuit visitare, profectus, lateri eius adhaeret, in timore multo et iugi sollicitudine.
26     Longum erit, et vereor ne taedium generet, si cunctas angustias nostras coepero replicare; sed quae desunt epistulae, supplebuntur officio portitoris. Sit itaque, si placet, miserationis vestrae sollicitare sanctum priorem et amicos Christi de Monte Dei et valle S. Petri, et abbates Sanctorum Nicasii et Crispini, et alios sanctos familiares vestros, quatenus nobis apud Altissimum suffragentur, ut eorum meritis salubriter liberemur, qui periclitamur ex nostris. Charissimos autem fratres nostros et dominos, qui beatissimo Remigio iugiter famulantur, vix sine gemitu et suspiriis, aut madore lacrymarum possum ad animum revocare, recolens me quondam instar paradisi feliciter incoluisse, dum illorum praesentia fruebar, et charitatis experiebar imaginem, quae in aeterna vita speratur.
27     Illos, quaeso, diligentius sollicitate, ut alumnorum suorum meminerint in orationibus suis. Quam cito Deus prospera donabit, vobis currentium litterarum ministerio, Christo propitiante, communicare non differam. Valeat semper et vigeat sanctitas vestra, et totius Ecclesiae prosperitas in bonis omnibus provehatur, et, si placet, pauperem sacerdotem S. Cosmae commendatum habeatis.

Translations

O'Connor, John Francis, "An Annotated Translation of the Letters of John of Salisbury" (1947). Master's Theses. Paper 672.
http://ecommons.luc.edu/luc_theses/672

pp. 79-87
Letter 306/300 John of Salisbury to Abbot Peter of Celle

Richard Hurrell Froude; James Bowling Mozley (1839). Remains of the Late Reverend Richard Hurrell Froude: v. 2. History or the contest between Thomas à Becket, archbishop of Canterbury, and Henry II, king of England, chiefly consisting of translations of contemporary letters. J. G. & F. Rivington. pp. 548–.

References

No comments:

Post a Comment

Note: only a member of this blog may post a comment.