Sunday, 24 March 2013

Becket' Election as Archbishop by Roger de Potigny


Becket' Election as Archbishop by Roger de Potigny

Per Idem tempus defuncto Cantuariensi archipraesule Theobaldo, rex ei Thomam successorem dare disposuit: credens eum tanto honore dignissimum et ad suam utilitatem atque voluntatem in omnibus paratissimum. Thomas namque ex industria circa personas et res ecclesiasticas quasi severissimum se exhibebat; ut tali occasione omnem a se suspicionis notam excuteret, et regis voluntati, quam intime noverat, melius sub hac palliatione conveniret. Credens itaque rex propositum suum adversus ecclesiam per eum potissimum posse impleri: quippe quem sibi in omnibus fidelissimum et ad voluntates suas pronissimum expertus fuerat: irrevocabiliter disposuit ut ecclesiae Cantuariensi praeficeretur antistes.

Missis igitur duobus episcopis et cum iis magnate quodam fidelissimo sibi, Bichardo scilicet de Luci, dedit iis in mandatis ut Cantuariensem conveutum supef electione pontificis convenirent. Qui venientes Cantuariam, capitulumque ingressi, regis primum benignitatem et devotionem multiplicibus verbis extulerunt: deinde Richardo de Luci, ut mandata regis iis proponeret, injunxerunt. Tunc Bichardus, Quoniam, inquit, sic placet dominis nostris episcopis, ut nos vobis regis voluntatem intimemus, noveritis certissime quod dominus noster rex, sicut ab ipsis melius audistis, studiosissimus est circa ea quae Dei sunt, et circa sanctam ecclesiam maximam et prsecipuam gerit devotionem: praecipue autem circa ecclesiam prsesentem Cantuariensem, quam specialem in Domino matrem suam filiali dilectione humiliter et fideliter recognoscit. Quapropter, ne ex diutina pastoris absentia in aliquo forte turbetur vel gravetur, sciatis ab ipso liberam vobis electionis datam licentiam: ita tamen ut personam tanto oneri et honori congruam eligatis. Non enim vos latet quod dominus noster rex in tali negotio nihil attendere consuevit, nisi quse Deo credit esse placida et sanctae ecclesise utilia. Vobis itaque de csetero incumbit et omnino expedit, ut talem eligatis, cujus patrocinio secundum Deum et secundum homines gaudeatis. Si enim rex et archiepiscopus grato dilectionis vinculo sibi invicem cohseserint: seseque mutuo amicabiliter confoverint: non est dubium quin interim felicia sint tempora, quin status ecclesiae jucundus et quietus perseveret. Sin autem, quod absit, res in contrarium cesserit: quot exinde sequantur discrimina, quae perturbationes, qui labores et tumultus, quot denique damna rerum et pericula animarum, vestram non puto latere sanctitatem. Quumque Richardus finem dicendi fecisset, et ipsi episcopi ejus orationem laude dignam approbassent, prior Cantuariensis primum Deo gratias, deinde regi grates immensas pro sua erga se benevolentia et sollicitudine cum debita reverentia retulit: sicque ad nutum episcoporum nominatis et ad se vocatis quibusdam monachis natu et prudentia majoribus egressus est foras. Quumque consedissent et de verbo quod audierant tractare csepissent: visum est iis nihil circumdici vel statui posse sine episcoporum et ipsius consilio Richardi: qui utique regis voluntatem optime noverant: ex qua totam electionis summam pendere oportebat. Vocaverunt itaque regios legatus, Bartholomseum videlicet Exoniensem episcopum, et Hilarium Cicestrensem, et Richardum. Qui quum venissent, et quum iis multum denique super proposito negotio contulissent, tandem omnes unanimiter, tam monachi quam episcopi, una voce eademque sententia Cancellarium in pastorem et episcopum animarum suarum elegerunt. Monachi vero aliquandiu haesitaverant in electione, non quia Thomam virum esse virtutis ignorarent: sed quia religionis habitum non praeferebat: quum usque ad illa tempora fere semper ecclesia Cantuarieusis viros vita et habitu religiosos habuerit pontifices. Sanctus namque Augustinus, beati et Apostolici Papae Gregorii monachus, qui genti Anglorum fidem Christi praedicavit, Cantuariensem et alias plures in partibus illis ecclesias sub regulari et monastica disciplina ordinavit et instituit: quoniam consuetudines maxime in electione Pontificis Cantuariensis ecclesia prae cseteris diligentius hactenus observaverat. Verumtamen solum illud, quod in electi sui moribus horrebant, cseterarum virtutum et gratiarum, quse in eo clarius eminebant, consideratione compensantes, corde bono et animo volente eum unanimes elegerunt. Episcopi itaque, quos ad hoc rex destinaverat, diem apud Londonias priori et monachis Cantuarise assignaverunt: quo ea quae de electionis celebritate restabant, publice coram omnibus episcopis et abbatibus regni totius in praesentia regis junioris consummarentur. Jam enim ei rex pater suus regnum disposuerat: et sicut superius dictum est, hominia et fidelitates regni per manum Cancellarii sui ei fieri fecerat. Scripserat etiam ei rex de electione Cantuariensis ecclesiae, significans quia, quicquid in ejus praesentia factum fuisset, ipse quoque concederet et confirmaret, ac per omne tempus ratum haberet.

Memorati igitur episcopi ex mandato regis universos episcopos et abbates regni; sed et conventualium ecclesiarum priores, necnon et comites atque proceres, omnesque regis officiales, ad prsefixam diem Londonias convocaverunt. Quumque die statuto simul omnes convenissent: prior Cantuariensis formam electionis apud Cantuariam ex voluntate et mandato regis, prsesentibus episcopis, quos ad hoc ipsum rex direxerat, celebratam, in prsesentia et audientia omnium episcoporum cum reverentia propalavit: seque Sancto inspirante Spiritu, Thomam regni cancellarium in archiepiscopum concorditer et canonice elegisse. Episcopis quoque, qui apud Cantuariam missi a rege electioni interfuerant, tam electionis formam quam electi personam multipliciter commendantibus, assentiunt universi, et Deum tam votis quam vocibus consona gratulatione benedicunt.

Solus tamen inventus est Gilbertus Foliot, cpiscopus Londoniensis qui obloqueretur et submurmuraret: qui tamen videns unanimem omnium assensum suamque singularem maliciam nihil posse obtinere, et ipse pariter assensit. Eratque vir ille grandaevus et multum literatus, habituque monachus; qui, ut ferebat opinio, ad archiepiscopatum ex diu aspiraverat. Accedunt igitur omnes simul episcopi ad regis junioris prsesentiam, assensum illius, favorem et gratiam in sua electione postulantes: quibus ipse cum multa exultatione applausit, favit et assensit. Magistratus quoque officiales regni, nam et ad ipsos rex pater super electione scripserat: cum devotione et immenso gaudio electionem acceptaverunt et laudaverunt. Henricus autem Wintoniensis episcopus non minus genere quam prudentia et religione clarus, ad regem puerum sic locutus est: Dominus, ait, cancellarius electus noster multo jam tempore in domo regis patris vestri et in omni regno summum obtinuit locum, habuitque in dispositione sua regnum, nec aliquid in tempore suo in regno actitatum est, nisi ad suum arbitrium; unde eum liberum et absolutum ab omni nexu et ministerio curiali, ab omni etiam querela et calumnia, omnique penitus occasione, ecclesise Dei et nobis tradi postulamus: quatenus ab hac hora et deinceps emancipatus et expeditus quae Dei sunt libere exsequatur. Cognovimus enim regem patrem vestrum vices suas in hoc negotio vobis delegasse, gratumque et ratum habiturum, quicquid a vobis inde fuerit constitutum. Gratam habuit rex hujuscemodi petitionem, Thomamque gratanter secundum postulationem Wintoniensis episcopi liberum et absolutum ab omnibus ecclesiastico ministerio contradidit. Ipse vero Thomas a principio, ex quo sermonem de sua promotione egressum comperit, modis quibus potuit, obviavit, ne res ad effectum veniret: sciens indubitanter duobus Dominis concorditer non posse servire, quorum voluutates longe ab invicem discreparent: et quisquis Cantuariensis episcopus fieret, cito Deum aut regem infensum esse habiturum. Verum tamen, Deo aliter disponente, et Henrico Pisano praesbyterum cardinali et apostolicae sedis legato, monacho vero ordinis Cisterciensis procurante et modis omnibus instante, eumque ad susceptionem regiminis cohortante et animante; tandem ejus electio qualem breviter memoravimus exitum habuit.

Episcopi igitur condicto inter se consecrationis die apud Cantuariam convenerunt: simulque cum eis abbatum et religiosorum et clericorum nobiliumque terrae illius multitudo infinita: tanti pontificis consecrationi et missarum atque benedictionum primitiis cupiens interesse. Ipse quoque Thomas cum maximo virorum religiosorum et aliarum venerabilium per sonarum comitatu ad diem occurrit, processeruntque venienti obviam cum gaudio et honore multo episcopi cum monachis et clero, populique multitudine innumerabili: tantaque fuit occurrentium devotio et exultatio ut verbis nequeat explicari. Quumque vox lsetitiae et exultationis undique personaret, Thomas tamen ad ista animum non apposuit: sed cum magna humilitate et contritione lachrymis ubertim fluentibus pedes accessit, plus cogitans de onere sibi imposito quam de honore impenso. Ordinatus est itaque et consecratus pontifex, imponente ei manum viro venerabili Henrico Wintoniensi episcopo. Is quippe inter coepiscopos tam religione quam genere eminebat; erat enim monachus et frater Stephani Blesensis qui regnum Anglorum post Henricum regem seniorem ferme per viginti annos obtinuerat. Willelmo namque notho successit filius ejus, cognomento Rufus, qui sanctum et illustrem virum Anselmum Cantuariensem archiepiscopum de regno suo expulit; cui Willelmo Rufo, in venatione occupato, et a quodam milite sibi carissimo non tam casu quam divina ut creditur voluntate sagitta perempto, successit Henricus frater ejus, qui fuit pater Matildis imperatricis; huic autem Henrico magnifico et potentissimo regi successit prsefatus Stephanus Blesensis, frater Wintoniensis episcopi et illustrissim comitis Theobaldi senioris. Stephano vero adhuc superstite et regnante; supervenit Henricus Matildis imperatricis filius, accepitque regnum. Cujus regni anno octavo Thomas est consecratus Cantuarise antistes.Consecratus autem studium et diligentiam propensiorem. exhibere curavit, qualiter vita et moribus tanto gradui conveniret: moxque divina cooperante gratia mutatus in virum alterum veterem hominem cum actibus suis exuit, novumque induit in justitia et sanctitate, celans tamen iterum hominibus propositum suum soliti habitus honestate; cilicio namque ad carnem indutus, lectioni et orationi indesinenter instabat: eripiens et subtrahens se quantum poterat negotiis secularibus, ut spiritualibus studiis liberius et efficacius vacare posset. Quoties tamen causis aliquibus eum interesse officii necessitas deposcebat, miram exhibebat in audiendo patientiam, in inquirendo seu discutiendo diligentiam, in judicando quoque justitiam. Tam munerum quam personarum acceptione prorsus postposita corripiebat cum magna libertate delinquentes, durius autem semper divites et potentes: paratum ad ulciscendum se omnem inobedientiam, non solum verbi sed et operis attestatione, quoties expediebat comprobaus, opera autem misericordise et pietatis, quse dum adhuc esset cancellarius diligenter exercuerat, multipliciter auxit et cumulavit: decimis omnibus, qusecumque eum aliqua ratione alicubi contingebant, usibus pauperum deputatis. Viduis et orphanis atque infirmantibus lectoque decumbentibus egenis multa beneficia conferebat, eorumque quamplurimis quotidiana victus et vestitus stipendia perpetuo deputaverat. Predecessor ejus pise memorise Theobaldus predecessorum suorum eleemosynas pietatis studio duplicaverat; Thomas vero liberali semulatione etiam duplum illius studuit duplicare. Introducebatur ad mensam ejus quotidie pauperum magnus numerus: et prseter illos qui ad mensam ingrediebantur alios tredecim pauperes omni die circa vesperam faciebat secretius introduci: singulisque eorum post pedum ablutionem et deosculationem; post copiosam refectionem; quatuor argenteos largiebatur. Quod si quando forte propter majorem aliquam occupationem manibus propriis perficere impediebatur; per servientes suos impleri faciebat. Inferebatur ad mensam ejus quotidie ferculorum et potionum varia copia: ut per hoc et patriis moribus congrueret: et de reliquiis abundanter solaretur egenos. Varia etiam auri et argenti supellex mensam ejus et onerabat et honestabat: non quidem ad divitiarum ostentationem, sed pro more gentis et patrise consuetudine. Ipse vero quantum ad se nihil nisi usum necessarium in hujusmodi reputabat: sic utens vasis aureis et argenteis quomodo fictilibus. Vestis adhuc ei erat in exterioribus ut prius, splendida scilicet, pretiosa et honesta. Unde monachi Cantuarienses qui in caeteris quidem omnibus de felicitate vitse et actuum illius in Domino gaudebant et gloriabantur, de hoc solo scandalizari et submurmurare videbantur: unus autem ex ipsis habens familiaritatem cum illo, secreta eum alloquutione super hoc reverenter convenit: referens ei visionem quam cuidam monacho religioso et servo Dominus super hac re demonstrare dignatus fuerat. Apparuit, inquit, Dominus cuidam religioso et sancto viro, dicens ad eum: Vade, dic archiepiscopo ut absque dilatione vestes mutet: nam quamdiu id facere distulerit: me sibi placatum habere non poterit. Haec audiens archiepiscopus motus est in lacrymas: propositum tamen suum ista sibi referenti monacho minime revelavit. Parvo itaque interjecto tempore vestes pretiosas et coloratas cum pellibus variis et peregrinis penitus a se abjiciens: super cilicium quo ad carnem induebatur: pellicias agninas bysso tantum munda coopertas induit; indesinenter satagens qualiter in conscientia apud Deum, et non in hominum sestimatione, religionis sibi meritum collocaret, et in exterioribus ecclesiastico ministerio conveniret. Amiciebatur quoque pallio pullo, id est nigro, parvi pretii solo tenus defluente. Quod agninis pellibus muniebatur. Vita igitur et veste religionisque et sanctitatis exemplo factus forma gregis ex animo: totum se ministerio, cui Deo vocante addictus erat, impendere firmiter apud se statuit. Quid autem venerandus antistes ageret et quomodo se haberet, regem latere non potuit: praesertim aemulis ejus, nam et ipsi non deerant, vitam illius curiosius explorantibus; et regi cuncta quamquam aliter renuntiantibus. Singularem namque eum et superstitiosum potius quam religiosum dicebant. Regisque animum subdolis et malignis delationibus vehementer sollicitabant. Rex autem callide dissimulabat: nolens eum inimicum lucrari gratis quem necdum in aliquo sibi contrarium expertus fuerat. Quoties vero occasio se offerebat, cum multa eum reverentia et honore excipiebat, multisque obsequiis et blanditiis demulcebat. Sciebat namque viri magnanimitatem et prudentiam, nolebatque ei propter clandestinas delatorum suggestiones prsepropere adversari.

Contigit eo tempore in quodam celebri conventu ut Thomas ad clerum et populum, rege prsesente, sermonem faceret: fuitque ei sermo de regno Dei Christi qnod est ecclesia et de regno temporali: deque coronis eorundem regnorum sacerdotali videlicet et regali: simul etiam de gladio spirituali et materiali. Quumque sub hac occasione de potestate ecclesiastica et seculari multa mirabiliter disseruisset: erat enim facundissimus; rex ejus verba per singula notabat; intelligensque quod dignitatem ecclesiasticam cuilibet excellentiae seculari longe immensum praeferret, non aequo animo accepit. Sensit namque ex verbis illius quantum ab opinione sua archiepiscopus abesset: quum ecclesiam nihil prorsus habere vel posse, nisi quantum ipse ei indulgeret, persuasum haberet. Exhinc jam quse in corde regis latuerant qualiter in apertum prodierint, qualiter etiam venerandus antistes pro domo Domini se murum opposuerit: quantave constantia regio furori se pro tuendo ecclesiasticse libertatis jure objecerit consequenter dicendum est. Tyranni namque, qui regnum obtinuerant, jura ecclesiastica annihilaverant penitus: quorum adhserens vestigiis rex iste Henricus totius ecclesiasticse dispositionis et ordinationis summam sibi usurpaverat: nam et episcopatus et abbatias quibus volebat conferebat: jamque ipso prsecipiente et constituente, sicut populus sic sacerdotes et clerici indifferenter ad secularia judicia trahebantur.

No comments:

Post a Comment