Sunday, 24 March 2013

Becket's Election as Archbishop by Gervase of Canterbury

Becket's Election as Archbishop by Gervase of Canterbury

Extracted from
Gervase (of Canterbury); William Stubbs (1965). The Historical Works of Gervase of Canterbury: the chronicle of the reigns of Stephen, Hnery II., and Richard I. Longman & Company.
http://archive.org/stream/historicalworks00offigoog#page/n232/mode/1up

MCLXII.-IV.
   Rex   Henricus   suis    transmarinis    impeditus   negotiis,
admirabilem  illum  Thomam  cancellarium  ad  expedi-
enda  regni  negotia  transmisit  in  Angliam ;   hac  tamen
prima et  praecipua intentione  ut in episcopum Can-
tuariensis   ecclesiae    eligeretur.     Post   modicum,   mense
videlicet  Maio,  venerunt Cantuariam  nuntii  ex parte
et  praecepto domini , episcopus  scilicet  Cicetren-
sis, episcopus Exoniensis episcopus Roffensis abbas de
Bello et frater ipsius Ricardus de Luci, portantes con-
ventui domini regis apices et mandatum, ut prior cum
aliquibus monachis una cum episcopis et  clero Angliae
apud Londoniam  convenirent sibi  archepiscopum to-
tique    patriae    primatem    electuri.      Hoc   igitur   audito
nuntio,  venerandus   ille   Wibertus   prior   assumptis   se-
cum   senioribus  Cantuariensis   ecclesiae   monachis   Lon-
doniam venit, ibique praesules et proceres Angliae con-

 gregatos  invenit.  Multis itaque et  variis  de electione
facienda consertis sermonibus, em Wibertus  prior
et  qui  cum  eo  erant  invocata Spiritus Sancti gratia
Thomam regis cancellarium in nomine Sanctae Trinitatis
elegerunt.    Facta  igitur  electione, cum electus Cantuar-
iam   tenderet    consecrandus,    in   visu   noctis  apparuit   ei
persona   venerabilis   dans   ei   decem   talenta.     Ipse   autem
statim obiter instituit sibi magistros idoneos  qui ejus
errata corrigerent si  forte excederet in aliquo.

 Convenerunt itaque Cantuarise praesules et principes
regni ut tantae assisterent consecrationi. Sabbato igitur
octavarum Pentecostes in presbiterii gradum ordinatus
est, in crastino, in archiepiscopum consecrandus. Cum
autem omnia consecrationi necessaria preparata fuis-
sent, orta est aliquantula inter episcopos altercatio de
consecratione facienda. Archiepiscopus enim Eboracen-
sis per internuntios licet absens dicebat, consecrationem
illam sibi de jure dignitatis antiquae contingere, seque
ad exequendum esse paratum si novo electo caeterisque
placeret. Fatentur quoque episcopi Eboracensem archi-
episcopum de jure antiquo debere Cantuariensem elec-
tum consecrare, quod et eidem de facili concederent,
si tamen Cantuariensi ecdesiae juste restitueret quam
injuste subtraxerat, canonicam scilicet subjectionem et
tam debitam quam privilegiatam professionem. Renuit
ille quod mandatum est, et sic omnium judicio petitio
archiepiscopi Eboracensis repulsa est. Quidam autem
episcopus de Gualia benedictionem illam suam dicebat,
eo quod esset primus omnium quia prae omnibus con-
secratua Episcopus e contra Roffensis suam esse con-
tendit, quia ab antiquo Cantuariensis ecclesiae proprius
erat capellanus. Fuerant autem quidam qui pro epi-
scopo Wintoniensi qui Cantuariensi ecclesia cantoris
gaudet officio allegarent. Cum autem his diebus
Londoniensis vacaret ecclesia, mortuo ejusdem ecclesiae
episcopo qui ab olitanis temporibus in Cantuariensi
ecclesia decanatus praeminet dignitate, canonici prae-

fatae Londoniensis ecclesiae novo scripserunt electo,
suppliciter postulantes quatinus episcopo Wintoniensi
liceret in consecratione illa Londoniensis episcopi vices
agere, sicut hactenus in minoribus fecerat sacramentis.
Consenserunt itaque vix tandem episcopi, et consecra-
vit eum Henricus Wintoniensis episcopus, Dominica
octavarum Pentecostes, iiitio nonas Junii, quadragesimo
circiter aetatis suae anno, astantibus et cooperantibus
omnibus fere suffraganeis ecclesiae Cantuariensis. Eo-
rum qui affuerunt nomina sunt hsec : Henricus Win-
toniensis, Nigellus Heliensis, Robertus Bathoniensis,
Jocelinus Saresberiensis, Willelmus Norwicensis, Hy-
larius Cicestrensis, Ricardus Cestrensis, Bartholomaeus
Exoniensis, Robertus Lincolniensis, Walterus Roffensis,
Nicholaus Landavensis, David Menevensis, Godefridus
Lanelvensis, Gilebertus Herefordensis. Tres episcopatus
in Anglia vacabant quia eorum pastores decesserant;
scilicet Londoniensis, Wigomiensis, et Bangoriensis.
Mentiuntur plane qui dicunt Londoniensem electioni
Thomse archiepiscopi restitisse, quia sedes illa, Lon-
doniae scilicet, illis diebus vacavit, et postea usque ad
Nativitatem Domini. Consecratus autem, ut praedictum 
est, Thomas Cantuariensis archiepiscopus, instituit fes-
tivitatem principalem Sanctse Trinitatis singulis annis
inperpetuiun die octavarum Pentecostes celebrandam,
unde et ipse eadem die missam celebravit.



References

Gervase of Canterbury (1879). The Historical Works of Gervase of Canterbury. Volume 1 Cambridge University Press. pp. 169–. ISBN 978-1-108-05159-0.
http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k50339v/f230.image



James Craigie Robertson (1859). Becket, Archbishop of Canterbury. pp. 39–.
Hugh James Rose; Samuel Roffey Maitland (1833). The British Magazine. John Turrill. pp. 37–

David Knowles (January 1951). Episcopal Colleagues. Cambridge University Press. pp. 7–. ISBN 978-0-521-05493-5.

William Holden Hutton (1910)
Thomas Becket, Archbishop of Canterbury.  pp. 51-6
London : I. Pitman & Sons

John Morris (1859). The life and martyrdom of saint Thomas Becket archb. of Canterbury. Longman, Brown. pp. 51–


Frank Barlow (1990). Thomas Becket. University of California Press. pp. 73–. ISBN 978-0-520-07175-9.



No comments:

Post a Comment