Sunday, 23 September 2012

L'Abbé's Latin Version

Extract from the footnotes
Oswald Joseph Reichel (1870). The See of Rome in the Middle Ages. Longmans, Green. pp. 372–
<http://books.google.rs/books?id=g4hCAAAAYAAJ&pg=PA372>

'The sixteen Constitutions of Clarendon are as follows:
[Concil. Claren. an. 1164, Labbé, xiii. 318,]

(1) De advocatione et praesentatione ecclesiarum si contro-
versia emerserit inter laicos, vel inter clericos et laicos, vel inter
clericos et clericos, in curia domini regis tractetur et terminetur.
— Condemned by Alexander III.

(2) Ecclesiae de feudo domini regis non possunt in perpetuum
 dari absque assensu et concessione ipsius.
— Tolerated.

(3) Clerici citati et accusati de quacumque re, moniti a justitia
regis, venient in curiam ipsius, responsuri ibidem de hoc, unde
videbitur curiae regis, quod sit ibi respondendum. Ita quod jus-
titia regis mittet in curiam sanctae ecclesiae ad videndum, qua
ratione res ibi tractabitur ; et si clericus convictus vel confessus
fuerit, non debet de cetero eum ecclesia tueri.
— Condemned.

(4) Archiepiscopis, episcopis, et personis regni, non licet exire
de regno absque licentia domini regis. Et si exire voluerint, si
domino regi placuerit, assecurabunt, quod nee in eundo, nee in
moram faciendo, nee in redeundo, perquirent malum vel damnum
domino regi vel regno.
— Condemned.

(5) Excommunicati non debent dare vadium ad remanens, nec
praestare juramentum, sed tantum vadium et plegium standi
judicio ecclesiae, ut absolvantur.
— Condemned.

6) Laici non debent accusari nisi per certos et legales accusa-
tores et testes in praesentia episcopi : ita quod archidiaconus
non perdat jus suum, nee quidquam quod inde habere debeat.
Et si tales fuerint qui culpantur, quod non velit nee audeat
aliquis accusare eos : vicecomes requisitus ab episcopo faciet
jurare duodecim legales homines de visueto, seu de villa coram
episcopo, quod inde veritatem secundum conscientiam manifes-
tabunt.
— Tolerated.

(7) Nullus qui de rege teneat in capite, nee aliquis domini-
corum ministrorum ejus, excommunicetur, nee terrae alicujus
eorum sub interdicto ponantur, nisi prius dominus rex si in terra
fuerit, conveniatur, vel justitia ejus, si fuerit extra regnum, ut
rectum de ipso faciat, et ita ut quod pertineat ad curiam regiam,
ibidem terminetur, et de eo quod spectabat ad ecclesiasticam
curiam, ad eundem mittatur, ut terminetur.
— Condemned.

(8) De appellationibus, si emerserint, ab archidiacono debent
procedere ad episcopum, et ab episcopo ad archiepiscopum : et
si archiepiscopus defuerit in justitia exhibenda, ad dominum
regem perveniendum est postremo, ut praecepto ipsius in curia
archiepiscopi controversia terminetur, ita quod non debeat
ulterius procedere absque assensu regis.
— Condemned.

(9) Si calumnia emerserit inter clericum et laicum, vel e con-
verso, de uUo tenemento, quod clericus velit ad eleemosynam
attrahere, laicus vero ad laicum feudum : recognitione duodecim
legalium hominum, per capitalis justitiae regis considerationem
terminabitur, utrum tenementum sit pertinens ad eleemosynam,
sive ad feudum laicum coram ipsa justitia regis. Et si recog-
nitum fuerit ad eleemosynam pertinere, placitum erit in curia
ecclesiastica ; si vero ad laicum feudum, nisi ambo tenementum
de eodem episcopo vel barone advocaverint, erit placitum in
curia regia. Si uterque advocaverit de feudo illo eundem epi-
scopum vel baronem, erit placitum in curia ipsius, ita quod prop-
ter factam recognitionem saisinam non amittat qui prius saisitus
fuerat.

— Condemned.

(10) Qui de civitate vel castello vel burgo vel dominico
manerio regis fuerit, si ab archidiacono vel episcopo de aliquo
delicto citatus fuerit, unde debeat eidem respondere, et ad cita-
tiones eorum satisfacere noluerit : bene licet eum sub interdict©
ponere, sed non debet excommunicari, priusquam capitalis mini-
ster regis villae illius conveniatur, ut justitiet eum ad satisfactio-
nem venire. Et si minister regis inde defecerit, ipse erit in
misericordia regis, et exinde poterit episcopus ipsum accusatum
ecclesiastica justitia coercere.
— Condemned.

(11) Archiepiscopi, episcopi, et universae personae regni, qui
de rege tenent in capite, habeant possessiones suas de dominio
regis, sicut baroniam, et inde respondeant justitiariis et ministris
regis, et sequantur et faciant omnes consuetudines regias et recti-
tudines : et sicut ceteri barones, debent interesse judiciis curiae
domini regis cum baronibus, quousque perveniatur in judicio ad
diminutionem membrorum, vel ad mortem.
— Allowed.

(12) Cum vacaverit archiepiscopatus, vel episcopatus, vel
abbatia, vel prioratus de dominio regis, debet esse in manu ejus,
et inde percipiet omnes reditus et exitus, sicut dominicos. Et
cum ventum fuerit ad consulendum ecclesiae, debet dominus rex
mandare potiores personas ecclesiae, et in capella ipsius debet
electio fieri assensu regis, et consilio personarum regis, quas ad
hoc faciendum vocaverit. Et ibidem faciet electus homagium et
fidelitatem domino regi, sicut ligio domino, de vita et membris,
et de honore suo terreno, salvo ordine suo, priusquam sit conse-
cratus.
— Condemned.

(13) Si quisquam de proceribus regni dififortiaverit archiepi-
scopo vel episcopo, vel archidiacono, de se vel de suis justitiam
exhibere : rex debet justitiare. Et si forte aliquis diffortiaverit
domino regi rectitudinem suam : archiepiscopi, vel episcopi et
archidiaconi debent emu justitiare ut domino regi satisfaciat.
— Allowed.

(14) Catalla eorum, qui sunt in regis forisfacto, non detineat
ecclesia vel coemeterium, contra justitiam regis ; quia ipsius regis
sunt, sive in ecclesiis sive extra fuerint inventa.
— Allowed.

(15) Placita de debitis, quae fide interposita debentur, vel
absque interpositione fidei, sint in curia regis.
— Condemned.

(16) Filii rusticorum non debent ordinari absque assensu
domini, de cujus terra nati dignoscuntur.
— Allowed.


Images from
Philippe Labbé; Gabriel Cossart (1671). Sacrosancta Concilia Ad Regiam Editionem Exacta: Quae Nunc Quarta Parte Prodit Auctior. Ab anno MLXXIII. ad annum MCXCVII.. Societas Typographica Librorum Ecclesiasticorum. pp. 110–

Slideshow






books4

No comments:

Post a Comment